10
abbatibus nos visitare non omittatis, ut in sequenti anno cum eis quies-
catis. Erit enim fortasse tam vobis quam nobis utile, si adhuc vel semel
nos videamus et mutua locutione nos consolemur.
5.
Dopis Gezovi, opatu strahovskému, o opatu Reinerovi a konventu jeho.!)
Gezoni, dilecto domino et venerabili patri, frater U. debite dilectionis
devotum obsequium. Quantum dicitis nostrum vos desiderare adventum,
tantam ego vestram sepe opto presentiam, sed nostra desideria inpedit
communis debilitas, que nos ad mutuam visitationem insufficientes reddit.
Super hiis autem, que in dominum Reinerum abbatem acta esse, ex lit-
teris vestris intellexi, plurimum doleo, tum pro scandalo ordinis, tum quia
personam eius semper specialiter dilexi. Fateor tamen prudentie vestre,
quod, quanto plus eum diligo, tanto amplius dolui, quando eum assumptum
esse cognovi ad sarcinam viribus suis imparem. Inperitus nauta sepe nau-
fragium sibi facit et navi, quam inter pericula regere nescit. Nec hoc ideo
dico, quod in homine sit, ecclesiam dei regere, sed quia unusquisque pro-
prium donum habet a deo, alius sic, alius autem sic. De multitudine autem
conspiratorum illorum, super quibus placuit vobis meam imprudentiam con-
sulere, non aliud respondere audeo vel debeo, nisi ut, qui contra ordinem
peccare non timuerunt, per ordinem puniantur. Quid autem de hiis, qui
per conspirationem vel maliciosam concordiam adversus abbatem suum se
erexerunt, in ordine scriptum sit, melius nostis. Quam penitentiam quomodo
in loco, ubi hec?) acta sunt, inplere possint, non video, cum omnes in hoc
malo consensisse dicatis preter unum. Unde consequens videtur, ut vel ad
matricem revocati vel per alias ecclesias divisi, si in ordine salvari cupiunt,
secundum instituta ordinis penitentiam agere non recusent. Abbati autem,
qui cum eis nullo compositionis modo convenire potest, ut dicitis, nichil
tutius aut honestius consulendum video, nisi ut lubens?) et gaudens tanto
oneri sua sponte se subtrahatur,* ad quietem subiectionis redire festinet.
Hoc consulo, quia hoc ego facerem, si similis causa michi occurreret. Quod
si desolationem loci opponitis, ad hoc vobis respondeo, ut non vobis par-
catis, sed honori ordinis consulendo et privatis communia preponendo in
locum illorum prevaricatorum conventum aliorum fratrum mittere non dubi-
tetis, cum abbatem, ) quem ipsi sibi sua sponte elegerint. Hec est mea
sententia, nisi prudentie vestre aliud rnelius visum fuerit, cui res magis
') Roth, l. c. Nr. 17 (str. 271.—273.). Viz té£ zde list à. 8.
*) V kodexu nesprávné: hoc.
*) V kodexu: libens.
*) Správné: subtrahat.
*) Správné: cum abbate