EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

190 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína

Ipsemet praeterea ad baronem Kaunicium statim acceptis litteris tuis (scito autem utramque epistolam hic P[ragae] mihi redditam esse) scripsi utque eum filiis suis brevi Argentinam mittendis praeficeret rogavi a quo nihil adhue responsi ac- cepi, sed quam primum convenerimus (fiet autem id intra paucos dies) nihil ad omnem diligentiam praetermittam, ut bonus ille vir ad condicionem hanc et utilio- rem et splendidiorem illa, à qua nunc discedit, admittatur. Te autem de omni re faciam certiorem, iterum atque iterum et meo [et] matris nomine orans, ne error hic per ignorantiam commissus vitio nobis a vobis vertatur.

Ceterum quod ad postulata attinet, quae institutum tuum in prosequendo labore illo expositionis bibliorum concernunt, ego omnino ad honorem Dei et com- moda ecclesiae àpud me decrevi iuvare te et sumptus, quos praescripsisti, annuatim praebere, sed hoc tantum mihi a te concedi peto, ut siquidem adhuc incertus sum, quid caesar et adversarii, qui apud eum possunt et facultatibus meis, quamvis non magnis, inhiant, de me statuerint exspectetur mensis September, quo mihi huc denuo redeundum et sententiis standum est: interea enim temporis et con|tro]versia illa, quae inter me et senatum Moraviae vertit, exitum aliquem sortietur ct Crumlo- vianae ditionis cessio in manus cae[saris] fiet, ct haec fortassis, quae protracta est, sententia definietur, atque ita vel pacatis vel saltem aliqua ratione compositis rebus meis liberior e[tiam] erit facultas de rebus meis pro arbitrio statuendis. Te interim moram hanc aequo animo laturum non dubito; de amanuensibus autem, quorum opera uti voles, ut nostrates sint, gratificari mihi cupio, ea tamen condicione, ut illis a labore illo aliquid temporis ad studia sua persequenda reliquum fiat.

De bibliotheca tua nullam apud fratrem feci mentionem, alienum ab eiusmodi mercibus; nisi tamen persecutiones impedimento fucrint, non difficulter illi, ut puto, emptor reperietur.

Nolo enim te ignorare, hostes Christi omnino in eo esse, ut adversus regnum eius in his provinciis omnibus viribus insurgant, primo quidem impetu facto in nostros, deinde in Calixtinos. l'ertur etiam non falsis rumoribus, imperatorem ipsum. cui hactenus nulla id ratione potuit persuaderi, in eorum sententiam pertractum, ita ut finitis his feriis per edicta publica et coetus ecclesiastici prohibeantur et mini- stris ecclesiae regno interdicatur. Tanta est nunc papistarum apud nos potentia, ut à ducentis annis maior vix fuerit, rabies autem talis, ut nihil moderatum ab iis sit exspectandum. Non deerit tamen ovili suo Christus, quod forsitan ab hircis foedatum expurgandum sit, ut ovibus solis sit locus. Oramus, ut nostri in precibus memores s[itis], et quia ego haud dubie inter primos futurus sum, in quos insultus fiet, ut constantiam mihi et robur a Domino impetretis, peto.

Ad Carolum et magistrum eius nunc non licet, accipiet tamen cum his tre- centos hungaricos in sumptus. Quadringentos taleros, quos non ita pridem misi,



Text viewManuscript line view