z roku 1600, 20. července — 18. srpna. 151
pervenerit, atgue eo magis animo haereo perplexo et perturbato, guod incertus sum;
vestrane incuria an vero mercatorum negligentia hac in parte peccetur, ita ut nec
de illis conqueri nec de vobis lamentari merito possim, licet magis isthuc propendeo,
ut credam, vestram culpam huic morae inesse; nam si Pommeri epistola recte ad
me et mature potuit perferri, cur minus vos idem praestare potuissetis, non video.
Causam igitur silentii proferte, lescivi per easdem litteras fuisse vobis statim
a reditu vestro centum florenos ab illo ex pecunia in sumptus vestros destinata numeratos,
unde conicio, vobis iam ex sexcentis illis florenis, qui sub finem anni praeteriti
omnibus expensis integri adhue supererant, nihil fuisse reliquum. Da itaque operan,
ut quam primum rationes expensarum ad me mittas, ex quibus, quomodo pecunia
ila et in quos usus insumpta sit, diiudicem.
Henricum. Slavatam in contubernium Caroli, curam vero tuam, assumptum
nihil dubito, nec existimo grave tibi regendi illius onus a me impositum, si quidem
bona indole ct mihi ingenio praeditus puer videtur; necesse me fuit hac in parte
obsequi novercae meae voluntati, quae hoc unice expetivit, ut in sodalitio Caroli
erudiretur; promisit etiam libenter operam, quam ad ipsum instruendum contuleris,
compensaturam. — Quapropter te quoque rogatum volo, ne illi diligentia tua e£ indu-
stria. desit, ut sumptus, qui in illum fient, bene collocentur.
'atruelis. ipsius. Dionvsius has Argentinam deferet, qui, quoniam sanguine
per matrem, affinitate autem paterna origine me contingit, diligenter quoque tibi
à me commendatur, non quod opera tua peculiari indigeat — habet enim suum prae-
ceptorem — sed si qua in re vel ope vel consilio vel officiis tuis opus illi fuerit,
ut liberiorem ad ea poscenda aditum habeat eaeque eo promptius et facilius illi
exhibeantur. Cupio illum innotescere viris bonis, quibus meos antehac commendare
sum solitus; volo etiam, ut Carolus cum co familiaritatem colat, nisi tamen hoc
studiis ipsius et bonis moribus officiat; nam hic adolescens in gvuaeceo matris enu-
tritus, parum abest, quin indulgentia ipsius depravatus sit, sed bona institutione non
difficulter poterit corrigi et ad frugem reduci. Vale. Drevohosticio 18. Aug. 1600.
Proximis. quas ad me dabis litteris, nisi id iam praestitum, quid de littcris
meis, quas 24. l'ebr. ad vos dedi et quibus epistolam àd venerandum senem (Gene-
vensem cum sexaginta ducatis hungaricis adiunxi, redde me certiorem.
Konc. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 32. ¢. 47.
460. Karlovi ml. z Zerotína: kárá ho, Ze nepsal mu dosud o své cesté a návratu do
Štrasburka; ukládá mu, aby to učinil ihned a co nejobšírněji. — Na Dfevohosticích, 18. Aug. 1600.
(Konc. lat. v knih. Blud. VI—8881. f. 32b) è. 48.)
407. Tobiási Pommerovi: Ze se zármutkem zvédél o nemoci Perchtoltové, pro néhoz
jest doma suzován a pronásledován bez konce, poněvadž nepřátelé jeho snaží se, aby mu ho
vytrhli z poručenství; Žerotín však brání se zřízením a zákony země Moravské; kdyby hrozilo,