z roku 1598, 2. éervence—3. srpna. 55
quam possum maximam, quod memor petitionis meae et promissi in se liberaliter
recepti, quid in Hungaria et vicinis regno illi provinciis geratur, mihi significarit,
utque id saepe faciat. quibus equidem queo precibus ab illa peto: siquidem me:
non parum interest. ut, quo sese ratio et favor belli inclinet, ad dirigenda consilia
nostra certis nunciis cognoscam. Poterit itaque MDV? tuto litteras suas Lunten-
burgam dirigere, cnius loci praefectus ab hofrichtero Moraviae, qui nuuc solus
e tutoribus pupilli istius superest, sibi demandatum lrabet. ut quoties vel a MDV*?
ad me, vel meae ad MDV*?". supervenerint, ultro citroque. nulla interposita mora,
expediat. Velim autem, ut pro hoc, quo MDV*^* afficior beneficio, aliquid mili interim
iniungat, quod per absentiam suam hic. a me in rem suam praestari possit, et si
quidem ad me saepius ex Gallia. et Italia litterae. perferantur. si MDV* studio aliquo
cognoscendarum rerum illarum afficitur et cupiat me aliquid de illis ad ipsam
perscribere, libentissime, quidquid ad notitiam meam pervenerit et dignum animo
ipsius fuerit, illi communicabo. Nos hic utcunque quiete viveremus, nisi Preiner,
unus ex ducibus caesareis. qui militem suum et legit hic hactenus et. iam, ut audio,
lustrat, populares nostros infinitis damnis affecisset. quibus graviora vix. unquam
accepimus, nam iam ultra mensem sumptu nostro milites eius helluantur. illo interim
nescio ubi an. decubente [sie] an vagante. Pagos complures, ut ita dicam, iam exederunt
rusticis diffugientibus et mala illis imprecantibus. Audio Transsylvaniam petiturum
atque vix intra mensem eum dimidio illic perveuturum. — Archiducem. Maximilianum
quoque vix sub finem. Augusti daturum se in viam aiunt, et cquites ipsius passim
hie per pagos et oppida marcescunt. — Aliud nunc non superest. nisi ut me MDV**
atque. utrumque. nostrum. Deo. aeterno. commendem. — Valeat MDV*..— Strumieno,
2]. Julii 98.
Kone. v knih. Bludov. 3881 —VI. fol. 7 b. C. 31.
253.
Stépánovi Illeshazyovi o dobyti Taty a utiscich, které trpí poddaní jeho od vojska Breune-
rova, jizdy Tetaurovy a jinych. — Na Rosicích 3. srpna 1598.
(Domino Stephano Ilieshazi.) Ilustris. spectabilis et magnifice domine. Officiis
et studiis meis nunquam, cum facultas dabitur et aequitas postulabit. MDV^*. deero.
De expugnatione "latae praefectus arcis. Pesingensis nudius tertius ad me scripserat,
hodie litterae MDV?* illam confirmant. Utinam toties ammissam. toties receptam ali-
quando saltem retineamus! Sed vereor. ne non diu, praesertim tanta vi hostium
ingruente tam modicis copiis nostris iisque adeo eftrenatae et petulantis licentiae,
ut neque auxilium. divitum sperandum sit. Populares mei hinc a milite Preineri,
illinc ab equite Tetauri et aliorum ingentibus damnis affecti vix respirant. Si com-
putentur. quae nobis hoc anno illata sunt, longe superabunt sumptus, quos pro parte