z roku 1610, 29. července —6. srpna. 529
committeret, quod novis litibus et contentionibus suggereret materiam. Atque ille
dum obtemperat, novam vim experitur a Lednicensi praefecto subditis ipsius ex pago
Strzilny *) illatam, qui foeno ex pratis ad ditionem Braumoviensem antiquitus pertinen-
tibus asportato et uno ex numero rusticorum intercepto non satis habuit, ius vici-
nitatis et pacis publicae hominibus armatis in provinciam introductis violasse, nisi
etiam in miserum villicum carcere et vinculis saeviret et invito domino, imo repetente
hactenus apud se retineret. Cum autem id non tantum ad iniuriam nostram, sed
etiam IDV**, cuius autoritas apud suos, fides apud nostros hoc agendi modo laborare
incipiet, maxime pertineat, non potui intermittere, quin ad IDV?" rem deferrem pre-
cesque prius non semel, ut non solum limites nostros ab istius modi damnis et in-
commodis in posterum tueretur, verum etiam in transgresso res severius animadver-
teret, adhibitas repeterem; alioquin enim si iustissimo desiderio meo, si querelis, si
monitis, si exhortationibus toties in medium allatis locum. nullum fore intellexero,
video mihi necessario eo deveniendum, ut vel D. Hziezanio iuris sui defendendi facta
potestate arma quodammodo in manus tradam, vel ad vim propulsandam auxiliis ex
publico adiunctis praesto adsim; quod etsi omnibus modis fugio, si tamen necessitate
adactus id tentavero, denuncio IDV** me facto isto nec in amicitiam nostram pri-
vatim nec publice adversus foedus, quo utraque provincia coniuncta est, quidpiam
admissurum.
Molestissimum mihi accidit me co cogi, ut litteras meas, quas nonnisi laetissi-
mis nunciis refertas et omni humanitatis et comitatis officio aspersas ad IDV?", quam
colo et amo unice, mittere cupio. querelis et accusationibus plerumque repleam;
proinde multis precibus ab illa peto, ut me onere hoc et se ipsum molestia ista li-
beret, quod facile efficiet, si potestate, quae illi attributa est, in turbatores quietis
nostrae legitime uti voluerit. Quod ut faciat, IDV*", euius benevolentiam mihi constanter
conservari desidero, diligenter rogo. Valeat 1DV*. Rossicio pridie Kalendas Aug. |1610].
IDV** studiosissimus et virtuti amplitudinique illius addictissimus C. Z.
Konc. v knih. Blud. 3881 fol. 167 č. 52. — ") Střelná, ves severozápadně od Klobúk, u hranic uherských.
1690.
Jifímu Erasmovi Tschernemblovi: Zádá ho, aby jej na Rosicích k rozmluvě navštívil; z Čech
že očekává slib pomoci vojenské. — Na Rosicích 6. srpna 1610.
Etsi, illustrissime domine, vix mihi polliceri sum ausus, persistere te posse
in proposito, cum adventus tui mihi certe perquam exoptati et desiderati spem prio-
ribus litteris faceres; cum tamen perstare te in sententia animadverto, qua equidem
voluntate magno me tibi beneficio obstringis et inexpectata exples laetitia, facio te
certiorem me heri Viscovia reversum, nuspiam hoc quidem tempore, nisi me quid
Archiv Český XXVII. 67