z roku 1610, 8. a 9. éercence. 515
excusso libere reipublicae prospieimus, et vobis et nobis saluti sumus. Age ergo,
erige te et procul facessere jussa [sic] omni dubitatione, pro conservatione patriae cum
alis, quibus ea cara est. Excuba, nec verba tibi dari patiare; non enim minus in
vos, quam in nos liaec tela contracta sunt. Inquire accuratius, et causam vestram
nihilo secius ac nostram sub damnatae religionis crimine et imminutae maiestatis
agitatam fuisse cognosces. Arripe occasionem, quam praebent literae nostrae, tum
ad magistratus et ordines regni, tum ad defensores exaratae. Adjunge tibi alios pa-
triae libertatis studiosos. Incutite. terrorem adversariis, prohibete externum militem.
Quid? num unum tantum in annum viros esse decuit; jam vos poenitet expectati-
onis de vobis excitatac? Minime gentium: imo hoc in mentem revocate, non cum
liberum esse, qui libertate fruitur, sed qui pro libertate tuenda nullum discrimen,
labores nullos defugit. Addat vobis animos bona causa, quos mala hostibus infringet,
et si timori locus ullus dandus est, timete turpissimam, quae vos minct apud vi-
etores, servitutem, immensissimum, quod tibi et aliis primoribus imminet, capitis et
fortunarum. judicium. Deus regat consilia tua et voluntatem, et si haec, quae scripsi,
honori ipsius propagando, ut spero, serviunt, ad obsequium te excitet. Vale, ill. baro,
et vale animo et corpore. Ross. VIII. Id. Jul. [1610].
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 161v č. 38.
1675.
Lavinovi píše o Lucanovi, jenž se odvrátil od strany jejich, získav přízeň císaře a Saského
kurfiršta; o nebezpečí Pasovském, o jednáních ve Vídni; o rozmnožení vojska moravského pod
vedením Albrechta z Waldštcina a Petra Sedlnického. — Na Rosicích 9. července 1610.
(Mathiae Lavino medico.) Ut animadverteres, quanta apud me tua esset auto-
ritas, Balthasavem Kopeziani, nulla |sic] nomine mihi ante cognitum, nec ullis officiis
probatum, sola commendatione tua subnixum in familiam recepi ct domesticis nobi-
libus meis, cum et ipse nobilem originem proferat, adjunxi; usurus sum ipsius
opera, ubi rebus suis ordinatis et uxore affinibus et familiaribus commendata ad me
reversus Vittingavia fuerit. l'idem spondet ct diligentiam, praestabit etiam fortassis,
quod tempus nos docebit et usus. llockio et collegis permittamus, ut regnent in
aula acephala; tu constantiam retine et recti conscius te ipso contentus esto. Qui
minus negociis alienis se implicant, tutius vivunt; tu quo diligentius muneri tuo
exequendo, procul a consilis, ab vicinis incubueris, plus laudis et securitatis inde
es consecuturus. Nunquam extra invidiam sunt, qui rebus praesunt; qui privata
curant vel latent, in omnium sunt amore et admiratione, cum hoc omnibus prope
annatum sit, ut fastidiant praesentia, de futuris maxima quaeque et optima sibi
polliceautur.
o