EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

498 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

qua nunc in provincia utcunque polleo, perficere id posse, ne in quempiam ton- ferretur tantisper, donec tibi in demortui locum subingredi licuisset. Quid igitur hic tibi sit mentis, ut ad me quamprimum perscribas, rogo.

Ad rem publicam quod attinet, aegre sane illam adversus vim et insidias improbissimorum hominum sustineo. Quas nuper turbas dederit Maximilianus Leo, puto te non ignorare; qui ei dignitate est proximus, imo superior illo, partes ipsius callide apud regem fovet, hoc agens, ut dissidiis inter illum et ordines exci- tatis perdat utrosque. Valde me solicitum habet hominis cum (ileselio, Vienensi episcopo, intima familiaritas, praeterea tam arctus ille cum fratre, cancellario Doheiniae, sanguinis nexus non caret suis scrupulis. Iniquissime tulit, quod militeui facere insti- tucrimus, persuadere enim satagit et regi et nobis, nihil a caesare imminere periculi: magnum hoc arcanum est, nec cuivis penetrabile; at nos, quid Pragae moliantur adversarii, non latet, nec ignoramus, quanta nobis impendeat tempestas, nec solis nobis, sed Dohemis imprimis, etsi illis nihil minus videatur. Oh, utinam cautius age- rent et mature obviam irent periculis! Fuit enim non ita pridem ab aula caesaris apud quendam ecclesiastici ordinis non postremum inter nos dignitate virum, rebus autem nostris et praesertim religioni infestissimum, peregrinus *) quidam, cujus geutem et ortum rei magis celandae causa de industria reticeo. Is in colloquiis secretioribus constanter affirmavit, primos omnino fore Dohemos, quos exercitus ille l'assavieusis adoriturus esset, cujus opera ibi ereptis prius et cancellatis privilegiis illis per vim extortis, et suppliciis in praecipua seditionis praeteritae capita et antesignanos constitutis, severitatis specimen edidisset caesar, atque adeo regnum plane potestati suae submisisset, ad nos postea et Austriacos domandos iturus **) esset. Id certo certius est, eoque a me scribitur, ut ill"" tuo, cum epistolae ad eum scriptae concredere hoc non fuerim ausus, aperias, ita tamen, ne re evulgata hostes nostri eo magis ad celanda et tectius agitanda consilia sua occasionem arripiant. Quid Maximilianus archidux Vitingaviae in transitu cum ill"? tuo contulerit, quam amanter tractarit, quo loco habuerit, si significaveris, gratissimum feceris. Plura nunc nequeo, accingo me enim ad hauriendum pharmacum urinae purgationi ex more inchoandae. Deus illi benedicat et te cum familia protegat. Vale. Ross. Pr. Cl. Maii [1610].

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 160 » 6. 22. *) Рахойпё bylo napsáno: Hispanus. **) v surus.

1659.

Jiřímu Erazimovi Tschernemblovi: odporučuje přízni jeho Heřmana Verczia; dává zprávu o jednání sněmu moravského, o najímání vojska; odsuzuje počínání nejvyššího sudího pana 7 Lobkovic a rad královských; zmiňuje se o odpovědi, jež dána býti falckraběti.

V Rosicích 5. května 1610.

Cum proficiscenti ad vos Hermanno Verczio, guod dictandis alio' epistolis distinerer, nihil ad te dare possem litterarum, illustrissime Tschernemeli, atque ille



Text viewManuscript line view