z roku 1610, 15. břežna. 487
litteris per ipsum allatis accidisse video. Sed bene habet, quod non plurium dierum
quam decem iacturam fecerit, cum olim cancellarius Bohemiae Adamus.de Nova
Domo miserum quendam, qui cum epistola ad ipsum missus fuerat, non prius expedi-
verit, quam integro elapso anno supplex et in genua prolapsus responsum ab ipso
impetrasset. Potuissem ego sane citius, sed dum certi aliquid scribere cupio, dum
etiam necessariis muneris mei curis sustinendis et negotiis expediendis nimio plus
vaco, diem diei succedere video, nec tamen scribo. Scio nempe rem mihi esse cum
amico prudenti et placido et ex suis de alienis occupationibus iudicium facieuti, atque
ideo minus in concinnanda excusatione laboro, cum accusationem nullam expectem.
Porro res nostrae ita se habent, ut aliquo modo ab insidiis cavisse nos nobis exi-
stimem conducto pedite et equite, hoc mille, illo trium millium numero; non omues
applausores habemus instituti nostri eos praesertim, qui regi ab intimis consiliis, et
Bohemos, qui dum stertunt, onmes nos una somuo sopitos optarint: sed nostri homines
uno ore, una voce periculo animadverso ad copias has conducendas annuerunt, iis
solis exceptis, quorum res aliquo modo agitur. Distribuimus eas per urbes diurno
stipendio illis constituto, qua ratione et securitati nostrae prospeximus et sumptibus,
vigilaturi inter haec, quantum in nobis erit, ne res publica quid detrimenti patiatur.
Interim. aliquo modo nos hoc perplexos tenet, quod cum audiamus tun: apud
Ratisbonnam tum in tractu. Passaviensi militem copi, intelligamus etiam alias copias
ex Nuevia et Alsatia isthue expectari, quod tamen istis omnibus nihil vos commo-
veri imo negligere potius animadvertimus: non quod fidem vestram, qua non minus
nobis obstricti estis, quam nos vobis obligati simus, habeamus suspectam, sed quod
prudentia vestra ita nobis perspecta est, ut non facile credamus otiose vos pericula
vestra, si quae in oculos incurrissent, spectaturos aut dissimilaturos, atque inde
quodam modo in dubium vocemus fidem eorum, a quibus propemodum in singulos
dies de mala adversariorum in regem et unitas provincias mente admonemur. Ro-
gandus itaque mihi es, mi domine, ut de statu rerum vestrarum et eo, qui in vicinia
est, curiosius ad me perscribas, sententia tua simul exposita, quid de rumoribus: his,
quid de apparatu isto caesaris sentias, quid etiam inaudias de principum Germa-
norum consiliis, num conservationem libertatis suae meditentur, an manibus datis
servitutem induerint. quid: denique nobis sequendum censeas. Etsi enim caesarem
pacata agere consilia nunquam credidero, si tamen ab eo securis esse liceret rebus
Austriae ium compositis et per novum praesidem re publica fortassis apud vos ex
sententia vestra constituta, vicinis etiam reliquis adhuc quiescentibus, potior nobis
esset causa sumptus, quos facimus, temporibus magis perturbatis destinandi, quam
citra nostrum et aliorum fructum temere profundendi. At si forte vel ex Bohemia,
quo in regno circa Crumloviam et Budweisium catervatim militem convenire ad nos
scribitur, vel aliunde irruptionem in nos fieri aliquam contigisset, num etiam vestra