z roku 1610, 24. února—15. března. 485
eoque arctissime nuper inter diversae religionis et factionis principes inito duplex
tum regno vestro, quam reliquis cum eo junctis provinciis periculum intentari posse.
At quia hoc remotius videtur, proxima est nobis causa ab illis copiis, quae partim
apud vos, partim alibi in vicinia conducuntur, quarum usus, etsi alio, si vera sunt
quae feruntur, sit déstinatus, non potest tamen nobis, — quod non longe a Danubio,
seu Davariam spectes, seu Sueviam, seu Alsatiam, lustrandae sint, — non esse suspectus,
suspectusque eo magis, quod partim sub iis ducibus stipendia merent, quos ante
biennium adversos habuimus, partim sub iis, quos insidiarum nohis structarum circa
idem tempus apud vos accusavimus et vix non convicimus. Huc accedit, quod nos
non lateat, quid vicinus nobis princeps moliatur, cujus vires etsi non reformidamus,
càvere tamen nobis ab ipso minime prohibemur. Et haec quidem in aperto sunt;
quid vero clam moliantur nostri privati hostes, etsi sollicite fraus tegatur, nobis
tamen minime obscurum. est, et indices animi voces hinc inde extant, ut merito
nobis cautione imo provisione etiam opus sit. Taceo, quae spargit lesatus Turcicus
nuper à vobis reversus, ut et corruptelas illas silentio praetereo, quibus palam prope-
modum Austriaci alio invitantur: quibus omnibus recte perpensis facilis conclusio
dari potest, justissimam nobis esse defensionis causam, quam etiam solam spectamus,
nostris tantum tuendis intenti, in nullius hominis damnum vel detrimentum animo
obverso. l[oc itaque certo tibi ut persuadeas rogo, et si nobis innumeri alii fines
essent armorum capiendorum, nullum tamen Bohemicum [sie] concernere, nisi quatenus
vobis auxiliis nostris esset opus, quae saluti vestrae non minus sunt dicata ac
nostrae. Ego a rege accersitus Viennam proficiscor, intra pauculos dies, si Deus
voluerit, reversurus. Vale, illustris baro, et si quem forte motus hic noster commo-
veat, ut pacato animo exitum expectet, hortare; res enim ipsa quandoque loquetur,
loc unum nos meditari, ut injuriam, si aliunde illata fuerit, a nobis propulsemus;
hoc natura docet, nec quisquàm facile reprehendet, nisi qui affectibus suis, rationis
regimine exploso, obsequetur. Vale iterum. Ross. VI. Kl. Mart. 1610.
Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 158 €. 10.
1617.
Lavinovi: vyslovuje radost z uzdravení Rožmberkova; Čechové prý diví se zbrojení Moravand,
ale příčiny, jež Moravany k tomu vedou, jsou spravedlivé. — Na Rosicích 15. března 1610.
(Mathiae Lavino Ottenfeldio medico.) Valetudo patroni tui illustrissimi pro-
spera cum multis de causis jucundissima mihi auditu est, tuf inter alias, quod re
ipsa suspicionem a te removeat omnem eorum criminum, quae non ita pridem ad-
versariorum, ut scripsisti, calumnia tibi apposuit, longeque melius detergit labem
inscitiae et imperitiae in re medica, si quam potuerunt aspergere falsi rumores,
quam factum sit per epistolam meam, etsi nihilominus ea honori tuo et famae