EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1610, 7.—28. ledna. 477

Vale, illustrissime domine, et amicos communes diligenter a me, salvere iube. Olo- mucii VII. Id. Januar. 1610, eo ipso die, quo tuae sunt allatae. Opis v knih. Blud. VI—3881 fol. 156 . 1.

1638. Danieli Staudiovi Zhoreleckému (Gorlicensi): oznamuje, že na ten Gas krajanu jeho Tobiási Coberovi nemüze opatriti postaveni. Na Rosicích 28. ledna 1610. (Konc. lat. v knih. Blud. 3881 fol. 156 . 2.

1639.

Starhembergovi : o vyjednávání Tschernemhlově se stavy moravskými v Olomouci ; poslové Štývrští přišli po skončení sjezdu; senior Ivančický nemůže Starhembergovi propustiti Vettera za vychovatele jeho synů. Na Rosicích 28. a 30. ledna 1610.

(D. Riccardo Starrhembergio baroni.) Heri ea ipsa hora, qua Olomucio do- mum redii, tuas accepi, Ill"* Domine, satis recentes à XIIIL nempe Kl. Febr. Tacite tu quidem rerum tuarum statum praeteris; sed quia id ipsum argumento mihi est, valere te et tuos, affirmatque id praeterea, qui a te venit, tabellarius: habeo, unde tibi et nobis et reipublicae gratuler. Nos hic quoque mediocri utimur valetudine. caetera, ut tempora sunt et res ferunt, non pessimo adhuc loco, quamvis non sine metu sim rerum in pejus mutandarum, ita ad perturbandam pacem publicam omnia coisse et conspirasse videntur. Fuit nobiscum Olomucii Tschernemelius noster cum duobus conitibus, altero ex nobilitate, ex ordine civium altero. Auditus est publice, me absente; nocte enim, quae diem praecessit, quo accersendus erat ad exponendam legationem, corripuerunt me dolores intestinorum praeter omnem expectationem; quibus sedandis totum postea biduum consuptüm est. Verum quid privatim de re omni ab eo edoctus essem, nihil incommodi summae rei absentia mea attulit. l’etiit autem potissimum legationem decerni ad regem, quae impetraret responsum ad li- bellum ipsi ante profectionem Posoniensem oblatum. Scriptum istud quid contineat, cum non ignores, superfluum fucrit hoc.loco iu singulis secus partibus recensendis tempus perdere. Summatim dicam: omnibus petitionem aequam visam fuisse, unde non nultum laboratum fuit, ut unanimi consensu convocentur [sie] de legatis mittendis, inter quos vero Iieronimus comes a Turri et l'ridericus Tieffenbachius baro praecipue nominati essent. Adjuncti ills sunt duo ex nobilium numero pro more, non obscuri apud nos nominis. Quid in commissis habeant, enumerare si vellem, nimis te deti- nerem. Hoc maxime urgemus: ut Gleselius a consiliis regiis arceatur, in consilio autem regio formando non delectus habeatur solum personarum, sed vota audiantur provincialium, ut ea ratione ii administrando imperio praeficiantur, qui ex omnium sententia judicati fuerint aptissimi. Rogamus praeterea, ne cives ab aliis ordinibus separentur; ne publicatio responsi regii-superiori anno: Evangelicis dati denegetur; ne denique Dampierii equitatus magno provinciarum incommodo et periculo diutius



Text viewManuscript line view