z roku 1609, 27. prosince. 473
nobis aliunde erit pertimescendum. Sic Gleselio aditus praecludetur ad aulam, sic
'ardinalis Strigoniensis impetus inhibebitur, sic Pragensibus versutiis et insidiis oc-
curetur, sic. praecidetur spes novandarum rerum iis, qui ad partes adversas incli-
nant; sic regis fulcietur autoritas, vestituetur existimatio, spes collapsae excitabuntur,
nostra denique et rei publicae securitas et salus sie confirmabitur.
At quibus initiis illud tentandum, quibus consilüs promovendum, quibus deni-
que auxiliis profieiendum, quaerat aliquis; aliquis dico, nam IDV*, quae singulari
prudentia et multo usu rerum instructa est, his haesitationis serupulis non pungitur.
Mihi quidem non una occurrit ratio nec mea quidem opinione, multis difficultatibus
implicata, nec aliud me retinet, quominus vel: nunc sententiam meam aperiam, quam
quod praeire aliis modestiae meae, cui semper diligenter studui, non conveniat. Quia
tamen video desiderare IDV?", ut in beneficium et salutem rei publicae animi mci
sensus cum ipsa conferam, nec mihi in re aequissima liceat repugnare: hoc unum nunc
ad maturiorem IDV** deliberationem proposuisse sufficiat, ut autoritate sua et digni-
tate, qua pollet, efficiat apud ordines regni, si quidem, ut ex ipsa audivi non semcl,
comitia publica iniussu regis habere statutis regni prohibetur, horum, quae nunc
celebrantur, opportunitate certos homines ex omni ordinum coetu decernant atque
IDV** tanquam principi senatus et capiti suo adiungant, cum quibus solutis comitiis
conventum agere et, ne quid res publica detrimenti capiat, prospicere possit. Com-
municent deinde per litteras consultum et sententiam hane suam Austriae ordinibus
Viennae nunc congregatis, nostro etiam senatui intra paucos dies Olomuczii conven-
turo, iureque confoederationis mutuae ab utrisque postulent, ut exemplum illorum
initati legatis destinatis una cum suis locum in aliquem (qui pro arbitrio IDV?* po-
terit constitui) conveniant communibusque consiliis et operis de summa rerum ibi
deliberent, quod utrosque minime denegaturos certo certius statuo. Erit id ex digni-
tate regni Hungariae provinciis unitis gratum et salutare, hostibus terrorem incutiet,
et inclarescet etiam IDV** virtus et fama. Patefacto enim ostio hoc ad alias consul-
tationes aperietur aditus, quibus incolumitas regis et provinciarum procurari, vis et
insidiae adversariorum. declinari poterunt. Nam ad praesentem conventum hinc le-
gatos misisse, ut IDV?" voluisse intelligo, nec consultum fuit, nec fieri potuit. Hoc quia
privatis non licet. absque consensu publico, illud quia non accitis nec potestate pu-
blica suffultis in dando consilio, in dicenda sententia parum fuissct fidei, minus pon-
deris, dignitatis omnino nihil. Sed si IDV? istud apud suos cvicerit, — nam de Austriaeis
et nostris vix ullum haeret dubium, praesertim si invitati fucrint, — salva res erit.
Coniunctae provinciae coniunctis animis et opibus et semet ipsas iu coniunctione
mutua conservabunt ct ad alliciendas alias rationem invenient.
A cardinali nihil ost periculi; modo IDV* ius patriae constanter tueatur, non
deerunt illi auxilia nostra ad vim iniustam repellendam, si quam ille intulerit, quam-
Archiv Český XXVII. 60