z roku 1609, 6.—16. prosince. 469
diebus et privatis magis quam publicis meditationibus accomodatis a nobis haberi
posset. Nolim autem dilationem hanc mutui colloquii a te ita accipi, acsi fortassis
suspicionis, quam apud regem incurrisse nos non frustra vereor, minuendae deside-
rium mutationem consilii induxisset; si enim moram diuturniorem rei publicae no-
xiam atque tempus hoc instituto nostro sat opportunum arbitraris, nihil me retinebit,
quominus, quam primum modo diem mihi ante XV. Kal. Januar, quo mihi omnino
Olomucium versus est commigrandum, et locum non longe a confiniis nostris dissitum
constituas, conveniamus.
»eterum de suspicione, cuius memini, puto te iam rescisse ex Hofkirchio et
aliis, quid ad ordines vestros scripserim; data mihi scriptionis causa ab ipso rege
prolixe per epistolam exponente, quomodo ad ipsum a praecipuis ex evangelicoruim
Hungarorum numero relatum fuisset, vestratem quendam apud comitatus regni
nostro nomine se insinuasse denunciasseque, ni vobis opem tulissent in impetrando,
responso regio, vestrae voluntati consentaneo, quod vobis iam nobiscum convenisset,
ut ad obsequium caesaris rege deserto utrique rediremus.
Quia autem rumorem hunc in odium vestrum a Khleselio et sodalibus con-
fectum statim mihi persuasi, prolixo responso de fide utriusque provinciae securum
regem reddidi, ita tamen, ut non reticuerim originem eius non aliunde quam a con-
fuso aulac regimine et Khleselii improbitate manare, dandamque illi operam esse, ne
quando permittente Deo mutatio eiusmodi incidisset, videretur ipsius culpa invectam esse.
Tesponsum nondum accepi, nec dubito, quin haec libertas mea, licet eaim
summa verborum modestia et cum submissione specie circumscripsi, consiliarios offen-
derit; sed me istis non commoveri, qui ingenium meum nosti, facile conicies.
Mitto ad ordines descriptionem actionis contra Sarcandrum habitae. Bonitatem
causae depravavit nostrorum advocatorum negligentia et imperitia, legendo ipse asse-
queris longe aliter institui potuisse; pudet me propemodum eam publicam facere,
ne aliena culpa nobis asscribatur. Solus ego omnia sustinere, omnibus sufficere nequeo,
mihi tamen ferendum erit, quicquid peccarint alii.
Si rescribere quid volueris, Kandelbergero litteras trade, vel si ille discessisset,
Tobiae Stubico, ut per fidum tabellarium eas ad me transmittet, committe. Vale, illu-
strissime et suavissime Tschernemmeli. Brunae IIIT. Id. Dec. 1609.
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 154 č. 63.
1630. Eliäsi Bergerovi: Vytÿké mu, Ze dlouho nepíše, ačkoli byl přesvědčen, że od
něho zví zprávy o sněmu Prešpurském. Kdyby přátelé Vídenští nebyli nahradili, co jinde bylo
zanedbáno, trval by v úplné nevědomosti o všech věcech. Protož byl by tomu velmi povděčen,
kdyby Berger s ním sdělil, v jakém stavu nyní věci se nacházejí, zbývá-li nějaká naděje, jak
postaráno o posádky, jaká jistota, že mír s Turky bude zachován, a co by ještě stálo za vě-
domost. Na Moravě jest klid, Pražané se také znenáhla utišují, však v říši seje se símě nových