EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

466 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

Nobis hoc tempore negotium est cum cardinali nostro; puto te non ignorare (parvulis notum etiam id iam est), quid inter ipsum et ordines de Nicolao Sar- candrio, non ita pridem decano Opaviensi, cujus literae aestate praeterita interceptae, Olomucianis in comitiis conventum fuerit. Is diebus elapsis criminis concitatae sedi- tionis accusatus, convictus, mollissima sententia, quod non legitime sese purgaverit, damnatus est, utque eam ob rem rigidiori examini subjiciatur, adjudicatus. Quaesti- oni porro dies dictus IIIT. Dec. Quamvis autem sententia haec licet atrocitate cri- minis per se ipsam longe inferior, teneritate verborum et circumstantiarum mol- litia adeo lenita fuerit, ut omni pene periculo decanus eximeretur: co usque tamen conscientiae, ut ego sane existimo, ulceratae irrequietis stimulis res deducta ost, ut impetratis a caesare et a rege literis, ab hoc sane minime immoderatis et aliquo rationis et argumentorum cultu vestitis, ab illo vero valde minacibus et vim magis quam aequitatem prae se ferentibus, negocium dilatum fuerit, ni forte cras mutaturus sit sententiam cardinalis. Quod quam grave nobis accidat, ipse conjecturam facito, cum te non lateat, quid sit autoritate potentiorum oppugnari. Sane verissimum id, quod Veritas ipsa protulit: lucem fugere, qui noctis opera exerceut. Ad hunc omnino modum adversarii nostri, ipsi sibi male conscii, consilia. sua occultaut, quantum pos- sunt, manibus et pedibus laborant, ne insidiae in perniciem nostram structae palam fiant. Etsi autem conatibus ipsorum ut plurimum illudit Deus, quia tamen ipsemet nos ad circumspectam sollicitudinem instruit et invitat, plane cogitandum est nobis, ut praesidiis licitis ad securitatem aliquam nobis comparatis immanem illam, qua in nos feruntur, rabiem sic repellamus omnino, comprimamus saltem ita. ut metu con- citi ab officio non discedant. Ego sane in his cogitationibus ınultus sum; tu si eodem applicueris animum, non absque fructu, Dei nos sublevante auxilio, nec absque felici eventu consilia mutua nobis abibunt. Hie quid sentias, poteris te per tabellarium hunc, qui fidus est et certus, explicare. Responsum expecto et te inte- rim, illustris baro, quem optime et diutissime valere jubeo. Brunae III. No. Dec.

Konc. v knib. Bludov. 3881 fol. 153. 6. 59.

1626. Petru Brederodovi*): žádá ho, aby ujal se mladého barona z Kunovic, jenž odchází na gymnasium do Herborna. V Brně, 5. prosince 1609. (Konc. lat. v knih. Blud. 3881, f. 153 č. 60.)

Bohatí na statcích, mocní vlivem počínali si někdy jako knížata. Vymřeli r. 1679.

1627.

Starhembergovi: varuje jej, aby neúčastnil se pletek proti králi; oznamuje, že Mikuláš Sar- kander, děkan Opavský, byl od kardinála Dietrichsteina pro podněcování vzpoury proti králi



Text viewManuscript line view