z roku 1609, 5. a 6. května. 425
dicto futuri sunt obedientes, intra paucos dies cognoscemus. Videtur nescio quae
rerum conversio imminere; faxit Deus, ut in melius. Tu autem, illustrissime Domine,
qui. valeas cum lectissima conjuge, ut me facias certiorem, ctiam atque etiam rogo;
et quod reliquum est. te cum tota familia divinae tutelae et me amori tuo et be-
nevolentiae commendo. Ross. 1. No. Maii. Qui te suspicit et aspicere nunquam
non desiderat.
Konec. v knih. Bludov. 3881 fol. 144 č. 20.
1567.
Jiřímu Jsrasmovi Tschernemblovi: posílá mu svědectví pro stavy hornorakouské o tom, co
král Matyáš řekl; sněm moravský odložen snad ze strachu pied Čechy; znepokojuje ho nemoc
palatina uherského i slabost Thurzova. — Na Rosicích 6. května 1609.
(Domino Georgio Erasmo a Tschernemmel). Sie te de mca erga. ordines vestros
observantia et amore persuasum esse confido, ut non temere mihi culpam ascribas,
sb quid in cos a nobis praeter spem et expectationem, imo fortassis praeter aequi
et boni condicionem committitur. Hine fit, ut non exeusem tarditatem odiosam et
mihi ipsi gravem, qua in expediendo et ad manus vestras tandem exhibendo testi-
monio, a nostris legatis Viennae volis promisso. invitus certe uti cogor: maxima
enim pars. eulpae residet in Ladislao Popelio, provinciae, uti dicimus, archicamerario,
qui inter ceteros testes aseribi noluit, frivola meo iudicio adhibita excusatione, quod
cum ignoraret. qua de causa testimonium. eiusmodi postularetur, non posset inscio
rege in id consentire. In reliquis quidem, qui promtissimis animis desiderio vestro
annuerunt. nullà culpa est; sed quia rarius convenimus, et domicilia aliqui e nostro
numero etium duorum dierum itinere. ab invicem dissita habemus, meando et re-
meando plus quam credas temporis insumptum est. Mitto autem nunc illud, quamvis
tardius, à quinque nostrum (excepto enim Popelio non plures regi verba inserta
pronuncianti adfuimus) obsignatum, et tibi mitto, quod sic inter nos et legatos vestros
convenerit; quod reliquum est, tuae prudentiae et arbitrio committo, ut illud ordi-
nibus, ubi et quando libuerit, offeras. Nec existimo moram facturum comitem Tur-
rianum et ceteros, ut exemplo meo de iis, quorum conscii sunt, peculiari scripto
singula testificentur. Veritatis enim rationem habent, non favoris et gratiae in aula
aucupandae, quam raro consequuntur ii, qui patriae conservationi student.
Sed ad alia. Aiunt regem ad vos intra paucos dies cogitare, et credo; ipse
etenim me, ut illi profectionis comes essem, evocavit, et sane perquam eupide itineri
isti me accingerem, sed impedit et excusat etiam, quominus possim, onerosa muneris
mei provincia, quae non patitur, ut in tot partes distrahar et absens praestem,
quibus vix praesens sufficio. Inde, ut aiunt, rediturus est Viennam et non multo
post ad nos accessurus; constituerat prius circa finem huius mensis comitia hic
Archiv Cesky XXVII. 54