390 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
illi hoc tempore et hoc rerum statu incumbunt. Valeat IDV?, imo ut valeat, valetu-
dinis suae dilizentem habeat curam. Rossicio VI. Kal. Novembris. 1608.
Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 136 č. 54.
1521.
Rich. Starhenbergovi: oznamuje, že král listem ho požádal, aby napomenul Rakusany k umir-
něnosti; vybízí tedy Starhenberga, aby obecný mír vždy měl na mysli. — Na Rosicích
4. listopadu 1608.
(D"* Riccardo baroni Starrembergio.) Heri sub crepusculum domum redii. In
itinere literas a rege accepi, quibus consilium nostrum de conducendo milite com-
probat; monet etiam, quando nihil a vobis postularet hactenus, quam ut more con-
sucto et a majoribus recepto homagio vos illi obligaretis, et de caeteris omnibus
vobiseum agendi et conveniendi fratri dederit potestatem, ne desisterem a vobis hor-
tandis et persuadendis, ut aequitate et moderatione consilia vestra temperaretis.
Hoc me semper fecisse nosti; pergo porro, et quantumvis mihi multo nunc magis,
quam antehac de rebus vestris compertum est, ut tamen pacis publicae, quae preti-
osum est donum Dei, conservationem semper geras iu oculis et in mente, amice
moneo. Hune, qui tibi literas reddet, tam diu Viennae manere jussi, donec trans-
actioni finis inpositus esset; illum poteris de iis, quae aguntur, edocere, ut ipso
internuncio, quid nobis porro expectandum, intelligam. Intrà paucos dies scribam
prolixius. Vale, illustrissime D"* et mihi carissime. Rossicii pridie No. Nov. [1608].
Kop. souć. v knih. Bludov. 3881 fol. 136 č. 55.
1522.
Jiřímu hr. Thurzovi: dekuje mu za oba listy obdržené, jež ho potěšily, a přeje království
Uherskému všeho zdaru; podává zprávu o úmyslech stavů rakouských shromážděných v Rozích
a o svóm poselství k nim. Stručně se zmiňuje o sněmu českém, odloženém do ledna. (Ch.) —
Na Rosicích 8. listopadu 1608.
(Domino Georgio Turzo comiti.) Illustrissime, spectabilis ac magnifice comes,
domine et amice instar fratris mihi carissime et singulari observantia colende. Ut
IDV* in multos annos optima fruatur valetudine et meis offieiis et obsequiis solito
erga me in amore retineàtur, ex animo opto. Cum in itinere Hornam essen, reddita
est mihi prior IDV^* epistola, quae baroni Waldsteinio, affini meo, fuerat commen-
data. In reditu alteram accepi, qua ad litteras meas proximas rescripsit. Utraque
iucundissima fuit, quamvis quae de difficultatibus publicis praesertim attingit, non
nihil maestitiac attulerunt; mihi certe incolumitate regni Hungariae nec propriae
patriae salus potior est, adeo cupio, ut regno illi bene sit, quod tot annis totius
Clristianitatis propugnaculum vim et iniuriam barbarorum a nobis arcuit; et sane
magna in spe sum, quamvis principia non adeo laeta videantur, exitum fore fellicis-
simum et exoptatissimum, modo utrinque hoc agatur, ut et regno sua dignitas et