EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

584 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

Res nostrae utcunque quietae sunt, quamvis turbarum nonnihil in Austria; sed quas fraudes denuo concipiat aula vestra, scelerum magistra, quibus technis in novum praccipitium impellere nos moliatur, non ita est obscurum, ut nos lateat. Vos interim aut ista ignoratis aut taciti ad omnia connivetis, ac si nihil ad vos attineret, quid isti faciant, cum tamen non nesciatis, in quantum discrimen non ita pridem culpa ipsorum regnum Dohemiae adductum fuerit. Ft quid, si nos oppri- mamur, num vos propterea absque periculo futuri? Stat enim illis sententia, nihil eorum largiri, quae vos spe devorastis; adeo frustra sibi oppido blandiuntur, qui non intelligunt edicta non ita pridem promulgata ad aucupandam imbecillitatem. vestram in officina illa nequitiae excogitata. Hoc sole ipso clarius est. Qui enim illi sunt, qui discordias inter nos serunt? Legi ego epistolas inter te et Schlickium commu- tatas: unde illa in homine tam repentina conversio nisi ab axe illo? Aun non ego aliter loquentem audivi lragae? quis tam cito a sententia abduxit, si isti non fe- cerunt? Vide quibus vos credidistis. Quanto melius fuerat, consilio nostro obsequi, nobiscum iungi et conjunctis potius viribus quam divisis scortum istud abomina- tionum oppugnare! Utinam vobis tantum animi fuisset ac ilesiis, numquam duo domini nobis fuissent dominati! Faxit Deus, ne per istorum improbitatem ad istius modi consilia adigamur, quibus nostra tantum salus stabiliatur, non vestra. Ego sane non minus vestrae quam meae sum eupidus; ni tamen velitis, proximus ero

cgomet mihi. A Turzone nostro cum his accipies epistolam. Vale. HI. Idus |Oct. 1608]. Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 135 . 49.

1516. Stépánovi Illésházymu: dává zprávu o bouřích v Rakousích; hrabata Trautson a Fürstenberg že se vrátili s nepořízenou. Dvůr Pražský se nepovažuje za bezpečného, dokud nepotrestá ty, od nichž domnívá se býti urażen. Moravané vypravili posly k arcikniżeti, aby nedopustil dohnati Rakušany k zoufalství. Na Rosicích 15. října 1608.

(Domino Stephano lllesshazi.) Illustrissime, spectabilis et magnifice. domine, domine et amice plurimum observande. Quoties IDV** recordor, toties cogito. ut neus illi animus grato aliquo officii et studii genere probari queat. Ad epistolam IDV**, quam heri aecepi, nihil habeo, quod respondeam, praeterquam motus, qui in Austria sunt, nondum esse compositos, imo, nisi Deus manum adhibeat, nec facile compo- nendos. Reversi sut "Trautsonius et l'ürstenbergius comites re infecta; interim clande- sting quaedam consilia agitantur, valde periculosa, quae litteris credere non audeo. Pragensis aula eorum inventrix est, quae se non prius tutam existimat, quam sumpta de illis poena, à quibus se violatam confingit. Potest IDV? pro prudentia sua colli- gere, quales rivi ab illo fonte. De profectione principis ad comitia Hungarica nihil adhuc accepi. Nos legatos misimus Viennam, qui illum hortarentur, ne. Austriacos



Text viewManuscript line view