354 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
caesareorum, coniunctis quas habet copiis cum aliorum praefectorum equitatu ex
consilio et instinctu hostium nostrorum, praesertim Derka, Althami et nonnullorum
quorundam, expeditionem in Hungaros, Moravos et alios, qui cum Ser"? principe
nostro coniunctis viribus Bohemiam ingressi sunt, parare, jamque in procinctu esse,
ut per provinciam hanc quanto ocyus ad Hungariae fines se conferat illieque. cum
Haydonibus, Cosacis et id genus praedonibus, a quibus eum exspectari ferunt, se
conjungat, ut turbatis in utraque provincia rebus novo bello nos implicet et unacum
Ser"? principe novis objiciat periculis. Minime nobis hunc nuntium negligendum
duximus, sed praeter litteras. quas in Dohemiam et Silesiam expedivimus, Ill. D"
V" et Jl]. D. Illeshazium necessario putavimus certiores faciendos, ut hac de re
admoniti, tum regno prospicere tum nobis etiam, si opus sit, suppetias ferre possint.
Nos etiam nobis non desumus, sed disposito peditatu nostro in locis commodis et
a finibus Doàmiae non procul dissitis, ut tota provincia in armis sit, quam primum
curabimus, nihil dubitantes, si periculum ingruat, dominos Hungaros ratione vicini-
tatis ct foederis initi sua auxilia, ubi postulata a nobis fuerint, non dencgaturos.
Toti huic conspirationi, quam sciente et volente Imperatore, sed dissimulante, initam
scribunt, praetexitur weiwodae Marci in patriam reducendi consilium. Conati sunt
praeterea adversarii nostri Sigismundum Datorium in partes pertrahere ct Armeni
Petrum, sed uterque recusavit. Si quid in posterum ad me perferretur, ut quam
primum Il"** D! V??* communicetur eficiam. Valeat IlI"" D? V'* et me sibi habeat
commendatum. Olomucii VIII Kal. Aug. 1608.
Opis v knih. Bludov. V1—3881 f. 129 b č. 24.
1486.
Step. Illćshizymu: © nebezpečném stavu záležitostí veřejných; prosí o pomoc jeho, bude-li
potřebí; hodlá v též příčině obrátiti se k Thurzovi. — V Olomouci 27. července 1608. (Ch.)
Illustrissime, spectabilis et magnifice domine, domine et amice plurimum
observande. Omnia, quae meae sunt potestatis, illi offero et felicia cuncta precor.
Si unquam alias mihi silentii vel potius intermissionis litterarum iusta et legitima
causa in Bohemia certe fuit, nec minus postquam in patriam redii, quae novis labo-
ribus priores occupationes cumulavit, imposito mihi provinciae administrandae munere
tantisper, dum serenissimus princeps, quem nobis delegimus et dominum creavimus,
aliter nobis prospexisset. Non est itaque, quod verear vitio mihi ab IDV* dari posse,
quod a me totis his tribus mensibus nihil acceperit litterarum, cum sciam, illam pro
summa prudentia sua facile iudicare negocia, quibus interfui et quorum pars aliqua
fui, totum quodammodo hominem requirere parumque ceteris officiis praestandis loci
relinquere potuisse et opportunitatis. Deposita itaque excusandi mei cura, et si quid
culpae inest, ea plane benevolentiae ipsius erga me permissa, dicam, quod res est,