324 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
Novembrem, ali in Januarium indicta vel reiecta potius ferunt, non habeo cui
insistam ; et quandoquidem ex celebratione istius conventus non exiguum lumen
rebus nostris accedere potest, operae pretium esse existimo, diem, qui illis habendis
dictus sit, compertum habere, quem quia IDV?* optime cognitum nihil ambigo, ut
mihi quoque per eam innotescat, desidero.
Quaererem porro, utrum ilis interesse instituerit; sed quia vereor, ne curio-
sius in arcana ipsius descendere videar, contineo me et tantisper cupiditatem hanc
supprimo, dum eventus ipse consilium ipsius detexerit. Vidi quidem non ita pridem
litteras, quibus cam non discessuram Trencinio, quod operibus et munitionibus
sollicite saepiret, affirmabatur; sed quia illae ab animo non valde amico profectae
videbantur, nihil illis commotus sum.
Utrum Petrus ille Armenus, quem caesar Constantinopolim destinavit, adhuc
apud bassam Dudensem detineatur, et utrum Ragocziius Bathoryo sponte Transyl-
vania cesserit an coactus, nec non quid de expeditione sultani in Persas inaudiverit,
ut data occasione me certiorem faciat, rogo. Oppavienses intermissa legione Geiss-
bergeri commissarios ab aula expectare, interim multos a civibus passim carceribus
inclusos ad supplicium fortasse asservari iam haud dubie intellexerit.
Pestem Pragae alii incrementum sumere alii imminui scribunt. Seribunt etiam
civem illum, cuius, ut puto, hospitio IDV* utebatur, taedio carceris an alia magis
urgente de causa consilium evadendi cepisse atque in eum finem dissectas vestes
linteas instar funis colligasse, per quas se e fenestra demitteret, sed praeponderante
mole corporis et ruptis ligamentis decidisse et cervice fracta mortuum postridie
repertum. Valeat IDV* ct me tamdiu amet, dum ego illam colere et observare non
desinam. Rossicio X. Kal. Nov. 1607.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 1218. č. 56.
1443. Jeronymu Bonacinovi: prosí za noviny italské od předešlého týdne; knihu na-
bídnutou nemůže koupiti, ježto potřebuje peněz na berně a jiné nevyhnutelné věci. — Na
Rosicích 24. října [1607]. (Konc. vlašský v knih. Blud. 3881 f. 121 č. 57.)
1144.
Richardovi ze Starhenberka: oznamuje, že sněm byl právě ohlášen na 20. listopad do Brna;
radí, aby on a bratr jeho neotáleli s provedením svého záměru; pojedou-li ke sněmu do Brna,
zve je, aby se zastavili v Rosicích; syny jeho že nedávno viděl. — Na Rosicích 6. list. 1607.
(D. Riccardo baroni Starrhenbergio.) Ad X kal. Decembris comitia nostris
ordinibus Brunnam indicta, hodie demum ex diplomate promarchionis ad me de more
allato intellexi; id quia interesse tua et Ill. Dom. fratris non ignoro, ut quamprimum
ad noticiam vestram perveniat, curae mihi est, et quod non alia tutior commodiorve
videtur ratio nuncii huius ad te perferendi, quam si tabellarium certum misissem,