z roku 1607, 14.—26. září. 315
1427.
Stépánovi Illésházymu: táZe se, je-li pravdiva zpráva o připravovaném vpádu hajdukü do Mo-
ravy; co mu známo o Turcích u Budína; na Moravě že propuká mor; přeje si býti zpraven
o Rimaiovi. (Ch.) — Na Rosicích 206. září 1607.
Illustrissime, spectabilis et magnifice domine, domine et amice singulari studio
mihi observande! Unice id ego quidem desidero, u£ MDV* officia mea non minus
opportuna et accomodata rebus suis experiatur, ac id mutua coniunctio nostra po-
stulat; quod vero minus rem assequor, ex eo est, quod vires non respondent volun-
tati, quae utut est hoc quidem tempore infrugifera, ut tamen MDV** grata sit, etiam
atque etiam rogo.
Cum mper negotiorum quorundam causa Drunam excurrissem, relatum est
ad me spargi per urbem litteras a MDV* ad Ladislaum Berkam, qui nunc vices prae-
fecti provinciae gerit, allatas, quibus periculum ab Haidonibus de novis excursionibus
et depopulationibus consilia agitantibus denunciaretur, easque confestim ad aulam
missas, et quo in loco res essent, significatum. Quia vero hactenus observatum fuit,
ut si quid istius modi ad notitiam promarchionum pervenisset, statim per expeditos
tabellarios ii, qui proximi discrimini essent, commonefierent, nec tamen in hanc usque
diem quidpiam ad me vel alium ex iis, qui in vicinia Hungariae possessiones habent,
quod scian, pervenit: incertus sum, utrum rumori huie fides adhibenda sit necne.
Sed quia utcunque verisimile est, homines rapto vivere assuetos de nova praeda
ceumulanda cogitare et fortassis sustentari ab iis, qui propriis sedibus metuentes ad
aliena. pericula connivere tutius existimant, pro amicitia nostra scribendum ad MDV*"
putavi, et utrum quid nobis ab ea parte metuendum esset, exquirendum. Corte
iniquissimum esset nos denuo práeter meritum violari ab iis praesertim, qui nullo
nostro nec facto nec dicto laesi essent. Rem faciet MDV*^ mihi longe gratissimam et
ex qua non mediocris utilitas ad provinciales meos perventura est, si me de re tota
certiorem fecerit. Comitia Hungarica soluta et proceres re infecta ad sua discessisse
hic narratur. 'Turcas praeterea magno numero circa Dudam consedisse intentos, quo
tandem tractatio ista pàcis evasura esset. Alii alia disseminant, certi aliquid à MDV*
expecto; utinam daretur alicubi convenire et de perturbato hoc rerum statu mutuos
sermones conferre.
Apud nos tristia omnia, nulla salus, etiam in posterum salutis exigua spes,
praeterea pestis multis in locis nobis infesto; in vicina Silesia bellum intestinum:
dura patimur, acerbiora timemus, in Deo tamen confidimus, qui cum humana auxilia.
nulla apparent, suis adesse solet. Iterum :MDV*" rogo, ut si quas praevideat inmi-
nentes nobis calamitates, non gravetur de iis per litteras significare, quo mature
consulamus rebus nostris. Joannes Rimaius, utrum MDV** notus sit, qui vivat ct ubi
10%