64 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 61.
Et licet insignis ducatus Wratislavie" et Slezie cum suis omnibus pertinen-
ciis ad utile et immediatum dominium illustrium condam Boemie regum, progenitorum
nostrorum, et coronam regni Boemie spectaverit ab antiquo,
Sicut hoc littere recolende memorie divi Rudolfi Romanorum regis, predecesso-
ris nostri, in quarum prima! quandam ordinacionem inter illustres Ottakorum?
condam Boemie regem, proavum nostrum karissimum, ex una et Heinricum? ducem
Wratislavie parte ex altera, videlicet quod dictus Ottakorus rex eidem Heinrico
Wratislavie et Slezie duci in casu, si ducem premori contigeret, in premisso
ducatu Wratislavie et Slezie, terris et omnibus dominiis suis deberet suecedere, per
Se factam asserit, et in secunda^ ipsarum, dicto Heinrico duce iam sublato
de medio, predictum regem Ottakorum?, heredes et successores ipsius, Boemie reges,
de ducatu Wratislavie et Slezie, terris et dominiis prefatis tamquam actu va-
cantibus propter multa grata servicia, que illustres Boemie reges sacro Romano
imperio fecerant, solempniter investivit, lucidius attestantur, tamen illustris
Johannes condam Boemie rex, genitor noster prefatus, cum illustri Heinrico? septimo
et ultimo Wratislavie et Slezie duce, sororio nostro, dum uterque ipsorum vitam
ageret in humanis, quandam ordinacionem iniit et tractavit? videlicet quod dictus
dux Heinrieus terram et districtum Glacensem cum vasallagiis, pheudis, dominiis
et omnibus pertinenciis suis de consensu dicti genitoris nostri ad vite sue dumtaxat
tempora habere deberet, ut tamen eo moriente ducatus sui, puta Wratislavie et
Slezie, ac predictum Glacense dominium ad usum ac possessionem dicti genitoris
nostri, heredum et successorum ipsius, regum et corone regni Boemie sine difficultate
qualibet revenirent, sicut hoc processu dierum ad finem devenit intentum, eo quod
dietus genitor noster, dum viveret, moriente duce prefato?, et ducatum Wratisla-
vie et terram Glacensem prefatam tenuit et possedit et nos utrumque de pre-
senti velud Boemie rex in possessione tenentes utrobilibet dominamur.
Et quamvis marchia Budissinensis et Gorlicensis, que cum ceteris civitatibus,
opidis et pertinenciis suis ad regnum et coronam Boemie ab antiquo pertinuit, per
illustrem Otakorum condam Boemie regem, proavum nostrum, in personas illustrium
eondam Brandemburgensium marchionum ex certis et racionabilibus causis alienata
a) Wrat hic et ubique A.
1) Quas litteras Rudolphi Romanorum regis, Erfordiae 1290 Sept. 25 datas, iam l. c. sub
nr. 36 proposuimus. 2) Recte Vencesiaum II Bohemiae тедет, Premysli Ottacari II regis
filium. 3) Heinricum IV ducem Vratislaviensem (Grotefend, Stammtafeln d. schles. Fürsten
(1889) t. I nr. 42). 4) Quas litteras Rudolphi Romanorum regis, Erfordiae 1290 Sept. 26
datas, iam l. c. sub nr. 87 proposuimus. 5) Recte Venceslaum II Bohemiae regem. 6) Recte
Heinrico VI (Grotefend l. c. I nr. 46). 7) De qua ordinatione Pragae anno 1327 aut
mense Januario aut Martio tractabatur. Cf. Chronicon Aulae Regiae l. II. c. 19 (Fontes rerum bohe-
micarum IV (1884) p. 285). Litteras autem, ordinationem, de qua quaeritur, continentes, igno-
ramus; quas Fontes rerum boh. l. c. nota 1 et MGH LL IV, Const. VIII p. 578 n. 8 commemorant,
non sunt, quae hic ponendae sint. 8) 1335 Nov. 24 (Grotefend 1. c.)
20
35
40