EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1347 Sept. 13

Udechenn/, item villas Alpeldem? et Venekendank? et advocaciam Xanccensem^ cum iurisdiccione? et iuribus et attinenciis, ad predicta pertinentibus, nos a prefato domino nostro in dicta feodacione in feodo recepisse et ab ecclesia Coloniensi iuste et ab antiquo, prout ex fide digna antiquitatis secundum veritatem accepimus et infor- 5 mati sumus noticia debita, dependere, specificando presentibus declaramus. Quia vero ipse dominus noster archiepiscopus asseruit et asserit castrum et opidum Dinez- lacken?^ cum dominio et attinenciis ab ecclesia Coloniensi in feodo similiter depen- dere, nos, licet de hoc firmam adhue non haberemus noticiam, propter iuramentum tamen predictum tuciorem viam eligentes), prefatum feodum Dinczlaken, cum prote- 10 stacione tamen, quod, si in posterum a quocumque alio domino pocius dependere fuerit legittime declaratum, presenti ab ipso nostra speciticacione faeta non obstante, ius snum in eodem feodo per omnia remaneat sibi salvum, recognoscimus cum aliis feodis predictis a prefato domino archiepiscopo nos in feodo similiter recepisse. In quorum testimonium et fidem perpetuam sigillum nostrum duximus presentibus 15 appendendum.

Datum anno Domini M CCC XLVII in vigilia Nativitatis Marie.

11.

Karolus Romanorum et Bohemiae rex Heinlino Glas civi Pragensi debitis 15 sexagenis et 57!/, grossis den. prag., 1848 Febr. 2 solvendis, obligatur. 20 Pragae 1347 Sept. 29.

Originale (nr. 216) perg. cum sigillo minori (Posse, Siegel II t. 1 nr. 6), paulum laeso, loro membr. pendenti (A). Haec et sequentes litterae, sub nris 12—15 et 17—22 inferioribus propositae, de copia obligationum servatae esse videntur, quibus Karolus rex expensas, per fideles suos in celebratione 25 suae coronationis in regem Bohemiae (1347 Sept. 2) in hospitio quorundam civium Pragensium factas, solvere promisit ac nostra sententia etiam persolvit, sicut patet ex ipso facto, quod praedíctae litterae in archivo coronae regni Bohemiae asservantur.

Karolus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex recogno- Scunus, dilecto nobis Heinlino Glas civi Pragensi ratione expeusarum, per fideles 30 nostros Johannem de Datstul^ et Henl de Hondsteyn/ in hospicio suo factarum, in quindecim sexagenis et quinquaginta septem cum dimidio grossis grossorum pragen-

a) iurisdiccion В. b) eligentis R. 1) Uedem. 2) recte. Appeldorn. 3) Winnekendonk. 4) recie Xanten. 5) Dinslaken. 6) Quidam Johannes dominus de Dagstul iam anno 1337 cum Johanne rege Bohemiae non-

35 nullas pactiones confecit, cf. Emler, Reg. Boh. Mor. IV (1892) nr. 467, 487. 7) An Heinricus comes de Hohenstein-Sondershausen, de quo cf. infra nr. 98?



Text viewManuscript line view