EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1353 Nov. 373

aliqua parte ipsorum competebant seu possent competere, opido Velden et tercia parte forestarie Veldensis dumtaxat exceptis, super quibus titulus et iurisdiccio feudi apud antedictum Bambergensem episcopum et eius ecclesiam remanebunt, pro- mittet eciam pro se, successoribus et ecclesia Bambergensi in perpetuum numquam 5 contrafacere vel venire iure vel facto aliqua racione vel causa, quibuslibet ingenio seu colore, quesitis in iudicio vel extra, directe vel indirecte, per se vel alium, publice vel occulte, renunciabit eciam pro se, successoribus suis et ecclesia sua predicta omni canonum, et legum auxilio, constitucionibus, consuetudinibus, pactis, reformacionibus et statutis communibus, municipalibus, publicis vel privatis, beneficio 10 in integrum restitucionis, doli mali vel causa metus excepcioni et omnibus iuris beneficiis, scriptis vel non scriptis, privilegiis, indultis, libertatibus, donacionibus seu concessionibus, sub quaeumque forma verborum expressa seu expresse noscantur, eciam si de hiis seriatim et distincte deberet fieri mencio specialis, et omnibus simpliciter munimentis, obviacionibus, cautelis et occasionibus, quibus contractui 15 vendicionis, inter prefatos .. comites sive.. duces, vendentes, ab una et antedictum dominum nostrum regem, ementem, parte ab alia ad manus heredum et successorum suorum, regum Boemie, et eiusdem regni corone super antedictis castris Hertenstein" et Neidstein et aliis" municionibus, prediis, possessionibus et pertinenciis, celebrato, posset in aliquo penitus derogari, sub pena mille marcarum puri auri, quam a parte 20 contrafaciente seu contraveniente irremisibiliter exigi volumus et camere prefati domini nostri regis, heredum et successorum suorum, regum Boemie, et eiusdem regni corone absque diminucione qualibet integraliter applicari, presencium sub nostro sigillo testimonio litterarum. Datum Spire anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio, indic- 25 cione sexta, in die sancte Elizabeth.

b) Gerlacus archiepiscopus Maguntinus una cum Wilhelmo Coloniensi archiepis- copo controversiam, inter Rupertum seniorem et Rupertum iuniorem, comites palatinos Reni et duces Bavariae, ex una et Lupoldum episcopum Bambergensem parie ex altera de Hertenstein et Neidstein castris exoríam, cognoscit.

30 Spirae 1353 Nov. 19.

Originale desideratur. Quatuor exempla copiae e copiario C adsunt in codicibus R p. 135, V f. 50—80', N f. 115—116', S f. 186—137! sub rubrica Arbitramentum archiepiscoporum Maguntini et Coloniensis inter duces Bavarie et episcopum Bambergensem super Hertenstein, Neydstein.

Cf. litteras Ruperti senioris et Ruperti iunioris, comitum pal. Reni, iam supra hoc tomo 35 sub nris 299 et 300, immediate praecedentibus, propositas.

Goldast M., De Bohemiae regni... iuribus ac privilegiis... commentarii (1627), Appendix

a) Hert. aliis deest! A, supplevimus ex nro 302 inmedíate sequenti (v. p. 876 v. 13). 1) Vide litteras supra hoc tomo sub nris 282 et 292 propositas.



Text viewManuscript line view