EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

259

Acta sunt haec praesentibus illustribus principibus, dominis Wladislao Buthumensis et Nicolao Oppaviae et Rati- boriae ducibus, per nos ad praemissa omnia et singula pro testibus vocatis specialiter et rogatis, quorum sigilla una cum sigillo nostro in evidens testimonium praemissorum praesen- tibus sunt appensa.

Nos vero Wlad. et Nicolaus D. gr. duces supradicti recogno- scimus nos emptioni et venditioni interfuisse supradictis et nostra sigilla , una cum praedicti domini Conradi ducis sigillo, ad ipsius rogatum, in testimonium omnium pramissorum duximus appendenda.

Datum Wratislaviae feria sexta ante festum Assumptionis b. Virginis proxima a. D. 1345.

(A. K. Griinhagen I. 165. Chytil VII. 616, Emler IV. 1591.)

247. Medietatis castri Gor per Joannem regem emptio. 1345, 12. Augusti.

List Jana kniezete Stynavského. ze Jan český král kúpil polovici zámku a města Gor po knieZeti Kunratovi Ole&nickém.

Joannes D. gr. dux... et dominus Stinaviensis, notum faeimus universis, quod quamvis pridem serenissimus princeps . et dominus noster, d. Joannes B. rex ac L. comes, ab illustri principe duce Conrado Olsnensi, fratre nostro, successionem sive devolutionem medietatis cas'ri et civitatis Gorav cum toto distrietu, exactionibus, juribus, jurisdictionibus, utilita- tibus et pertinentiis suis, vasallis, civibus, scultetis, rusticis, feudis, metis et terris suis et toto superioritatis dominio, nullo penitus excepto, rite et rationabiliter emerit, nihilominus a nobis eandem medie- tatem east, territorii appendiorum cum suis pertinentiis, ut praefertur, in vita nostra justo emptionis titulo pro mille quin- gentis mareis gross Prag. dignoscitur comparasse, etc.

Praesentium eto.

Datum Wratislaviae in feria VI. proxima ante festum Assumpt. b. Mariae virg. anno filii sui 1345.

(А. К. Griinhagen I. 160. Kmler IV, 1592.)

17*



Text viewManuscript line view