EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

94

pro quibus nobis terram Opaviae (prout in litteris desuper confectis docetur) nomine pignoris obligavitad requisitionem sui vel cui deputaverit seu quem ad hoc constituerit, ipsam terram Opaviae cum universis juribus et pertinentiis suis, sicut nobis obligata est, sibi resignabimus libere et absque contra- dietione qualibet supradicta.

Promittimus insuper fide pura, quod sicut juravit et promisit Henrieus de Sylicz, castellanus castri dicti Grecz prope civitatem Opaviam, sic et alii, quos in castellanos ibidem praefici contigerit, antequam praeficiantur, ad hoc jurabunt et promittent, idem castrum ad manus dom. regis praedicti vel cui disposuerit, postquam sibi de praedicta pecuniae solutione constiterit, absque mora sive dispendio resignare.

Super quibus praesentes fleri et nostris et supradicto- rum Bernhardi aec Henriei ducum sigillis fecimus communiri. Et nos Bernhardus et Henricus, recognoscentes nos promisis- Se praemissa et omnia sic acta esse, sigilla nostra una cum sigillis dictorum ducum, nostrorum patruelium, in eorum testi- monium apposuimus huie scripto.

Datum in Olomutz a. D. 1311, Idus Julii.

(Chytil VI. 52. Gwrünhagen II. 466, Em! LI. 23.)

14. Tractatus super marchionatu Moraviae inter Jo- annem regem Boemiae et Fridericum ducem Austriae ordinatus a rege Romanorum firmatur,

1311, 15. Junii.

Heinrieus Romanorum rex etc.

Ut inter illustres Johannem, B. et P. regem, primoge- nitum Nostrum ... et Fridericum ducem Austriae... amplioris amicitiae foedera perseverent, tractatus seu comportationem inter eosdem super marchionatu Moraviae nuper ordinatos apud Egram approbamus, laudamus et eisdem expressum consensum Nostrum et benivolum adhibemus etc.

Datum in eastris ante Brixiam XVI. Kal Julii a. 1311, regni vero Nostri anno tertio.

(Kurz, Friedrich d. Schöne 428, Chytil VI. 47, Eml. III. 24.)



Text viewManuscript line view