— 240 —
causis suadentibus ecelesiam Pragensem infra dictum regnum
Boemiae consistentem, tune ecclesiae Moguntinensi suffraganeam
et metropolitieo iure subiectam, deliberatione cum fratribus
nostris, sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus, praehabita
provida et matura et de ipsorum consilio ac apostolicae pleni-
tudine potestatis, a jure ac subjectione praedictis per nos
exemptam totaliter et sedi apostolicae immediate subjectam,
in ecclesiam metropolitanam duxerimus erigendam, ipsam digni-
tate et auctoritate metropolitica nihilominus decorando, fuit
nobis pro parte regis eiusdem instanter et humiliter suppli-
catum, ut concedere, quod reges Boemiae, qui erunt de caetero
dum ad regni praedicti successionem eos contigerit devenire,
suae huiusmodi unctionis et coronationis solemnia de manibus
archiepiscopi Pragensis, qui erit pro tempore, recipere valeant,
et idem archiepiscopus illas eis possit deinceps perpetuis futuris
temporibus impendere, de benignitate apostolica dignaremus.
Nos igitur deliberatione praevia et matura super his
habita ex certis causis nos ad haec rationabiter inducentibus,
supplicationi huiusmodi benignius inclinati, quod archiepiscopus
Pragensis, qui est et erit pro tempore, gratiam et communionem
eiusdem apostolieae sedis habens, reges praedictos Boemiae,
in fide ac devotione praefatae Romanorum ecclesiae persistentes,
quos ad successionem venire contigerit supradictam, inunzere
ac coronare cum solemnitate debita valeat, ipsique reges per-
petuis futuris temporibus solemnia inunctionis et coronationis
huiusmodi de manibus ipsius archiepiscopi devote possint reci-
pere, auctoritate praedicta, tenore praesentium indulgemus.
Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostrae
concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si
quis autem hoc facere praesumpserit, indignationem omni-
potentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius,
noverit se incursurum.
Datum Avinione, IIL nonas Maii, pontificatus nostri
anno secundo.
(Arch. S. Wenc. — Goldast, Suppl. XXXII. — Chytil
VII. 395. — Emler IV. 1404.)