ipsis in perpetuum vel ad tempus dabimus, nec eos here-
ditare in regno Boemiae aliqualiter admittamus; sed praedicta
omnia in Boemos vel in Moravos tantum per nos ita dispen-
sari debere decrevimus, quod (nec) nobis licere aliud judicamus.
VIIL Et ne subrepat alia, quod una via sub sincera
sollieitudine prohibetur, hoc praedictae nostrae legi cum
aequali observationis necessitate adjungimus, quod nullum
alienigenam vel extraneum in Boemia vel Moravia hereditates,
castra, possessiones, bona immobilia vel jura aliqua emere
vel empta retinere aliqualiter admittemus; sed si alicui de
talibus bona hujusmodi donata vel legata vel forte in dotem
dominae alicujus de Boemia vel Moravia fuerint assignata,
vel quocunque alio titulo pervenerint ad eundem, ea a die,
qua ad eum pervenerint, intra annum vendere alicui terrigenae
teneatur; quod si non fecerit, omnia praedicta, quae fuerat
assecutus, tunc ad proximiores ipsius dominae consanguineos
statim post ipsius anni terminum devolvantur.
Et quia omnia et singula supradicta terrigenis ipsis
firma semper volumus et illibata servare, promittimus, quod
cum favente Domino in regem Boemiae fuerimus coronati,
literas praesentis tenoris cum majoribus sigillis nostris rega-
libus, quibus tune utemur, sigillatas triplicatas ipsi domino
episcopo Pragensi et terrigenis intra duas septimanas a die
coronationis nostrae dare nullatenus obmittemus ...
(Palackÿ, Formelbiicher I. 129 — Codex jur, boh, Il.
2. p. 192. — Chytil. VI. 18. — Eml. II. 2245.)
Joannes, Heinrici VII. Romanorum regis filius primogenitus,
3l. Augusti 1310 ad petitionem Boemorum in solemni conventu Spirae
a patre recepit regnum Boemiae. Eodemque die celebratae sunt nuptiae
novi regis cum Elisabetha, filia Wenceslai II. Boemiae regis. Mense
Decembri, die 9., Henricus I. rex Boemiae, devictus e castro Pragensi in
Bavariam evasit; die autem 25. ejusdem mensis incolae terrae fidelitatem
jurarunt regi Joanui, quo die publicata est promissio libertatum et
jurium regni Boemiae a novo rege data.
„Sie prima et capitali regni Boemiae civitate Pragensi primum
prae omnibus aliis civitatibus et castris habita in regno Boemiae, omnes
aliae civitates et castra regni se regi Johanni et reginae Elisabeth un-
animes subdiderunt Tandem post haec II. Nonas (7.) Februarii, requirentibus