— 215 —
et Leopoldo, ducibus et heredibus nostris, firmiter et spon-
demus, quod si dominum Ludovicum Imperatorem, magnificum
excellentem principem, dominum Carolum, Moraviae marchionem
aut heredes ipsius, intra metas et limites terrarum et domi-
niorum suorum et patris sui, domini regis Boemiae, nunc
habitorum et habendorum seu acquirendorum infuturum, hosti-
liter manu potenti impugnare seu exercitualiter invadere con-
tingat: eundem ipsum dominum Carolum et heredes ipsius
contra praenominatum Ludovicum adiuvare volumus et tenemur,
eisdem personis et rebus nostris adesse totis viribus et posse,
omni dilatione, protestatione et proerastinatione penitus procul
motis, quamprimum per eos aut aliquem eorum requisiti fuerimus,
sub expensis panis et vini eorum, sed dispendiis rerum nostrarum
atque propriis damnis.
Ceterum hoc etiam adiectum volumus, promittentes, quod
si ii vel hi, qui de nobis pro ferendo subsidio praefato domino
Carolo marchioni et heredibus ipsius per ipsum aut aliquem
suorum evocati fuerint et evocati certas terras, possessiones,
castra aut munitiones in huiusmodi servitiis acquisierint,
acquisita eius erunt, qui alios seu alium pro praesidio
evocavit; res vero mobiles et sese moventes et personae
captivatae, ibidem acquisitae, erunt acquirentis libere, licite
et in toto.
Promittentes firmiter et spondentes, dolo vel ingenio
malo, omni prorsus pravitate, excusatione, subterfugiis, exem-
tione seu quaesito colore aut aliis praetextibus quibusvis procul
semotis, praemissa omnia et singula et eorum quodlibet atten-
dere, servare et inuiolabiliter custodire, nec ullo unquam tem-
pore contra ea aut eorum aliqua seu aliquod, aliquid operari,
facere vel tolerare, etiam conniventia, per se aut alios, directe
vel indirecte, de iure aut etiam de facto, qualitereunque.
In quorum ...
Datum Wiennae, sabbatho proximo ante diem beati
Thomae, ap., a. D. 1341.
(Ludewig. — Lichnovsky, — Limig. — Chytil VII, 367. —
Emler IV, 1046.)