— 198 —
dilecti, christiani et judaei continuis periculis jam dudum
propter nos fuerunt et sunt expositi sicut signum ad sagitta,
grata vieissitudine in recompensam praemissorum ipsis oceur-
vere disponentes, sicut decet, hanc gratiam ex liberalitate
regia duximus faciendam, quod ommes literas et singula privi-
legia sub quocunque tenore vel sub quaecunque verborum con-
ceptione, quas et quae a. divis Imperatoribus, homanorum
regibus, ab antecessoribus nostris f. m. regibus Boemiae ac
a nobis habent et habere dinoscuntur, sub omnibus punetis,
elausulis et articulis, quemadmodum in literis praedictis con-
tinentur, ratificamus, approbamus et de certa nostra scientia
confirmamus, semper tamen salvo jure nostro; sincere pro-
mittentes, ipsas et ipsa gratas et grata tenere, habere et
inviolabiliter observare.
Et ut dictos cives et incolas dictae civitatis Egrensis
amplioris praerogativa gratiae prosequi videamur, ipsos con-
sortio aliorum nostrorum fidelium ac incolarum regni nostri
Boemiae aggregari volumus et praesentibus aggregamus, sub
omnibus privilegiis, libertatibus, praerogativis et gratiis,
quibus alii nostri cives et incolae regni Boemiae gaudent et
potiuntur, dicti nostri cives Egrenses gaudere et potiri
debeant perpetuis temporibus inantea pacifice et quiete.
Sie tamen, quod nostri homines et fideles omnium ter-
rarum nostrarum, cujuscunque status seu conditionis fuerint,
eisdem libertatibus, privilegiis, praerogativis et gratiis, ut
praedicitur, e converso in civitate, terra et districtu Egrensi
gaudere et potiri debeant licite et impune.
Mandantes et praecipientes firmiter et districte, hanenostrae
indulsionis gratiam ab omnibus et singulis, baronibus, nobilibus,
militibus, clientibus, civibus et civitatum judicibus in corpore
regni Boemiae consistentibus inviolabiliter et illaesam observare,
sicuti indignationem nostram gravissimam voluerint evitare.
Harum nostrarum ete.
Datum Pragae die dominica post festum corporis Christi
proxima, a. D. 1341.
(Inclusum literis Caroli IV, ab a. 1347, 25, Sept, — Pelzel
K, Karl IV, Urk, 48, — Emler IV, 932.)