e 196 —
ad nos ab eisdem pervenerunt ac sieut in suis terminis et
oadibus cireumferencialiter sunt distincti, nomine veri feodi
a nobis et nostris successoribus, D. regibus in aevum et per.
petuis temporibus libere possidendos, vendendos et in usus
necessarios convertendos, et in eis aedificare seu frangere et
per omnia disponere tamquam in alüs ipsorum propriis
et hereditariis bonis, debebunt et poterunt secundum eorum
libitum voluntatis; abrenuntiantes et cedentes pro nobis et
nostris heredibus, omni iuri, jurisactioni, impetitioni seu repe-
titioni, quae nobis, suffragante iure quocunque, in dictis civi- -
tate, castro et eius districtu ac omnibus eorum appendiis
competunt in praesenti vel competere poterunt quomodolibet
in futurum
In quorum . .
Datum et actum in Budyssin a. D. 1339, proxima die
dominiea ante festum b. Dartholomei ap.
(Orig. arch. aul. Vindob. — Chytil VII. 248. — Kmler
IV, 731.)
176. Declaratio dominorum de Legniez in eausa
civitatis et castri Lubyn.
1339, 24. Augusti.
Nos Bolezlaus, D. gr. dux Slesiae et dominus Legnicensis,
necnon Wenceslaus et Ludovicus, eiusdem filii, recognoscimus
universis, quod excellentissimis principibus et dominis nostris
carissimis, Joanni regi B. ac L. comiti, et Carolo, eius primo-
genito, marchioni Moraviae, promisimus in solidum bona nostra
fide et sine dolo, si ipsi a Nativitate b. Mariae V. proxima
ad duos annos continuos aut infra illum terminum, quando-
cunque voluerint, quatuor milla marcarum quadringentas
marcas et viginti quinque marcas grossorum polonici paga-
menti nobis dederint coram consulibus Legnicensibus, simul
et, semel denariis eum paratis, quod tune ipsis civitatem Lubyn
cum castro et eius districtu et omnibus eorum appendiis, sicut
ad nos ab eisdem pervenerunt, sine contradictione reddere
debeamus. Si autem nobis illam peeuniam in dieto termino