EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

194

quae illustris Nicolaus dux Opaviae, princeps hoster dilectus, culmini nostro cum inconvulsae fidei constantia hucusque exhibuit servitia et exhibere poterit in futurum; advertentes ... ipsi Nicolao, duci praedicto ac suis here- dibus utriusque sexus, tam filiis quam filiabus legitimis de corpore ipsius proereatis et procreandis, terram et ducatum Rathiboriensem cum civitatibus et castris subnotatis, se. Rathibor civitatem cum castro, Zaar, Plezinam et Loslaw civitates, Rybnik castrum cum oppido etc.... in pheodum damus... per eundem Nicolaum ducem Opaviae et heredes suos seu filios seu filias suas praedictas, quibus etiam dictus Hlesco, dux Rathiboriensis, dictam terram et ducatum, post- quam ipsum non esse contigerit, de nostris favore et bene- placito olim contulerat, tenenda . . . Specialiter autem ex nostrae majestatis munificentia ducem Nicolaum, heredes et successores suos hae concedimus et volumus libertate potiri, quod iidem unieuique ullam ipsis quocumque tempore quaestionem moventi, non jure polonicali vel alio quocumque, praeterquam jure theutonicali principum vasallorum "Theutonicorum debeant re- spondere, suo siquidem jure ipsum, heredes et successores suos insigniri, perfrui volumus jugiter et gaudere...

In quorum...

Et nos Carolus, d. regis B. primogenitus, marchio M., supradictis omnibus et singulis tractatibus interfuimus, prae- missaque omnia et singula ex parte d. genitoris nostri praedicti tractavimus, promittentes praesentibus pro nobis et fratribus, heredibus ac successoribus nostris, ea omnia rata et grata perpetuis tenere temporibus atque observare firmiter, sub nostrae fidei puritate, nostrum etiam sigillum una cum sigillo dom. genitoris nostri praesentibus appendendo in testimonium praemissorum.

Actum et datum Olomuez, feria VI. ante festum S. Marga- rethae virg. proximum a. D. 1339.

(Cod, dipl. Siles, VI. Grünhagen IT. 385, Emler IV, 711.)



Text viewManuscript line view