EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

191

171. Nicolai ducis Opaviensis literae, quod ducatus sui subditos et vasallos velit conservare in eorum libertatibus.

1339, 8. Julii.

. List knieZete Opavského Mikuláše, že pány, vytierstvo i mésta kniežetství opavského slibuje zachovati podle jich výsad, jakož pak ty jich výsady vepsány jsú v ten list. 1339.

Nos Nicolaus D. gr. dux Opaviae. Ad universorum noti- tiam tenore praesentium volumus pervenire, quod nos contenti stare volentes nostris terminis, libertatibus et gratiis datis et impensis nobis a domino nostro, d. Joanne B. rege serenis- simo, eum gratiarum actionibus debitis et devotis, volentes- que proinde jus suum unicuique subditorum nostrorum tribuere et nobiles, barones et vasallos penes libertates et justitias habitas eorum inviolabiliter conservare, promittimus praetato domino nostro et heredibus ae successoribus eius, B. regibus, pro nobis et heredibus nostris, firmiter et fideliter spondemus pure et sincere, omnes et singulos barones, vasallos et nobiles terrae Opaviensis, prout nobis ipse dominus noster dedit et tradidit per suas literas, quarum tenor talis est:

(Vide hujus tom? m. 29.) Secundae vero literae tenor est talis: (Vide hujus tomi m. 30.)

in eorum juribus, libertatibus, privilegiis et gratiis antiquis à Boemiae regibus habitis et obtentis, manutenere, servare et inviolabiliter custodire, eosque eisdem gratiis et juribus uti facere et permittere plene volumus et gaudere. Adjicientes ad majorem declarationem et evidentiam facti clariorem, quod si nos alicui vel aliquibus de terrigenis, nobilibus vel vasallis justitiam juxta terrae consuetudinem facere recusaremus, extunc licite et sine nostra laesione aut offensa ad dominum nostrum regem pote- runt appellare, ipse autem d. rex nos per suum nuntium ad- monere debet de justitia exhibenda. Et si nos tunc demum passis gravamen vel injuriam, justitiam facere minime cura-



Text viewManuscript line view