Facsimile view
1101
— 189 —
169. a) Promissio Joannis de hominibus et vasallis
terrae Budissinensis nullo modo a regno | Boemiae
alienandis.
169. b) Promissio Joannis de incolis terrae Gorli-
censis a regno Boemiae non alienandis.
1339, 8. Junii.
(Köhler Oberlausitz I. — Emler IV. 697, 698.)
170. Caroli marchionis enuntiatio de berna mora-
vicali. |
1339, 3. Julii.
Nos Karolus D. gr. domini regis Boemiae primoge-
nitus, marehio Moraviae, ad universorum notitiam tenore
praesentium volumus pervenire, quod licet barones, nobiles et
alii marchionatus nostri Moraviae incolae pridem collectas et
bernas de ipsorum benivolentia nobis plene expediverint, ipsi
tamen considerantes evidentem nostram necessitatem et gravia
onera debitorum nostrorum, quae propter guerrarum et discor-
diarum turbationes multiplices nostri genitoris atque nostras
tam contra Imperatorem, quam contra duces Austriae ac alios
aemulos nostros vicinos diversimodo habitas, hucusque nota-
biliter sustinuimus, ad suffocandum debitorum huiusmodi
voraginem, ad reparandum et redimendum marchionatus bona
nostra, quae per obligationes per praedietum dominum et
cenitorem nostrum et nos factas a nobis et camera alienata
sunt et distracta, ut ipsis reparatis et exsolutis incolis nostri
marchionatus optatae quietis, pacis commoda et rectitudinem
iusticiae eo salubrius procurare possimus: ipsi barones et
nobiles marchionatus nostri collectam generalem, quae berna
dieitur, de ipsorum bonis ex mera ipsorum benivolencia et
libera voluntate, et non ex aliquo jure, ad praesens mobis
dare unanimiter promiserunt.
Eapropter considerato ardoris affectu, quo erga nos in
praemissis fervidi afficiuntur, volentes insuper grata vieissi-
tudine eorum occurrere voluntati, promisimus et sincere pro-
mittimus bona fide pro nobis, heredibus et successoribus nostris,