— 188 —
Et ad ampliorem praedictorum securitatem et caubelam
sponte et deliberato animo nos obligamus et submittimus ad
poenam sentenciae exconmwnieationis camerae domini papae,
quam nos et inelitus Karolus marchio Mor, primogenitus
noster carissimus, aut alii nostri heredes et successores, ipso
facto volumus ineurrere et ipsa sentencia ligari, si contra
praedictam nostram promissionem, fidem et iuramentum prae-
stitum umquam facere aut venire attemptaremus.
Praefatus etiam Karolus, primogenitus noster, sub fidei
suae puritate promisit similiter et iuravit, si (quod absit) de
hoc medio tolleremur, omnia praedicta attendere et inviola-
biliter observare.
In cuius rei testimonium praesentibus nostruni sigillum
est appensum.
Et nos Karolus marchio M., primogenitus domini regis
Boemiae praedieti, omnia et singula suprascripta promisimus
bona fide, corporaliter praestito juramento, sacrosanctis tactis
evangeliis, illibata observare et constanter custodire; et si
umquam secus faceremus, extune volumus sentenciam excomn-
municationis camerae domini papae, quam in nos sponte extunc
ferimus, ipso facto incurrisse.
Harum testimonium literarum, quibus sigillum nostrum
una cum sigilo dieti d. genitoris nostri iussimus applicari.
Datum Pragae feria tertia infra octavas festi Corporis
Christi a. eiusdem 1339.
(A. K. — Chyt. VII. 237. — Eml. IV. 693.)
168. Nicolaus Winkler bona sua, sc. oppidum et
munitionem Valkenaw, et quae in iudicio suo Lompez
hereditarie habet, in regis Joannis manus resignaus ea
ab ipso in feudum recipit.
List Mikuláše Winklara, że králi Janovi českému a budücím
kralôm českým sebe i dědice své s městečkem Valknovisrychtou podává
se k lénu i všecky dědice i držitele potomní 1339.
1339, 3. Junii. (Pragae.)
(A. K. — Eml IV, Add. 2061.)