— 187 —
notabiliter sustinuimus, ad suffocandum debitorum huius-
modi voraginem, nec non ad recuperandum et redimendum
regalia nostra, quae per obligationem et alios modos a camera
regia distracta sunt et alienata, ut ipsis recuperatis, incolis
regni nostri optatae quietis et pacis commoda in iusticiae
certitudine eo salubrius procurare possimus: ipsi barones seu
regnicolae collectam generalem seu regiam, quae berna volga-
riter nuncupatur, de bonis ipsorum ex mera ipsorum libera-
litate et benivolencia, et non ex aliquo jure. ad praesens nobis
dabunt ac dare solvere et expedire benivole promiserunt,
exceptis duntaxat illis baronibus seu nobilibus, qui de non
solvenda seu non danda berna de nostra voluntate iuramentum
praestiterunt, qui ad solutionem ipsius bernae nullatenus
tenentur nec eam debebunt dare vel expedire.
Quapropter considerato ingenti ardoris et devocionis
ipsorum affectu, quo erga regale culmen in praemissis fervide
afficiuntur, volentesque grata vicissitudine ipsorum occurrere
benivoleneiae, promisimus et promittimus pro nobis, heredibus
et successoribus nostris, bona fide, et sacrosanctis evangeliis
tactis corporaliter iuravimus et iuramus, quod de caetero in
perpetuum nullo unquam tempore a praefatis proceribus,
baronibus seu incolis regni praedicti, aut ab ipsorum heredibus,
liberis et successoribus non debemus aut possumus aliquam
collectam generalem seu bernam petere, exigere aut recipere,
aut exigl seu recipi per nos, alium vel alios quomodolibet
umquam permittemus,
nisi in casu, quo tam de jure, quam de approbata
hactenus consuetudine, merito nobis aut heredibus nostris
debetur, utputa, si aliquem filiorum nostrorum regali diade-
mate coronari in regem contingat, aut aliquam ex filiabus
nostris, si quas habuerimus, dum ad annos nubiles pervenerint,
nuptui seu ad maritandum tradiderimus, et postquam maritata
fuerit, postea per unius anni spacium tunc ipsam bernam
licite et de jure recipere, petere et exigere poterimus a regni-
colis nostris praedictis, videlicet, per mediam marcam regalem,
viginti octo grossos duntaxat pro media marca computando,
de quolibet laneo seu manso,