-— 180 —
possit et debeat, e& in eisdem omni eo jure, modo et forma
succedere hereditarie possit et debeat, tanquam proles valeret
masculina. Quas quidem terras praedictas filia sua ac eiusdem
filii vel filiae, heredes legitimi de corpore ipsius descendentes,
a nobis et heredibus nostris in feudum semper habebunt et
recipient, et ipsa, tanquam mostra fidelis et princeps, more
aliorum. principum nostrorum, debita obsequia fidelitatis tene-
bitur exhibere; non obstantibus quibuscunque constitutionibus,
juribus, statutis, consuetudinibus et aliis, etiamsi talia essent,
de quibus in genere vel in specie expressam oporteret fieri
mentionem; quibus omnibus, in quantum huiusmodi nostrae
gratiae et concessioni obviare possent, esse volumus et intelli-
gimus totaliter derogatum.
In euius rei etc.
| Datum in Aldenar in die annunciationis b. Mariae V.,
a. D. 1338.
(A. K. — Arch, 5. Wene, — Grünh, IT. 24, — Fml,
IV. 582.)
158. Conradus dux Slesiae et dominus Olsnicensis
Joannem regem a debito absolvit, quo 'atione homagii
et vasallatus ei de terris suis facti sibi obligabatur.
1338, 26. Martii.
Nos Conradus D. gr. dux Slesiae Olsnicensis, notum
facimus tenore praesentium universis, quod, quia magnifieus
princeps, dominus noster ac princeps, dominus Joannes, D. gr. B.
vex ae L. comes, ad nostras affectivas instantias ac supplicationes
ex insigni et speciali favore et gratia contractum venditionis,
ordinationis et emptionis inter nos et fratrem nostrum, ducem
Henricum de Sagano, ex una et ducem Joannem Stinaviae,
etiam fratrem nostrum, super terra et ducatu Stinaviae parte
ex altera initum et celebratum, per suas literas et privilegia
cenerosius ratifieando confirmavit: nos huiusmodi gratioso
favori nobis impertito gratae vicissitudinis exhibitione occurrere
dispositi praefatum dominum regem ac ipsius heredes ac
alios quoslibet, quorum interest vel interesse potest, omnibus