— 174 —
viginti quinque millium marcarum se extendit. Pro quibus ex
nunc, prout ex tune, castra nostra, videlicet Zegedienum et
Hazinis, alio nomine Beche nominatum, cum eorum pertinentiis
et cum pleno dominio, iure eorundem et suarum pertinentiarum
et specialiter cum iuribus patronatus ecclesiarum, promittimus
sine dolo et fraude ipsi dominae Margarethae dare, tradere
et obligare, suo casu occurrente (quod absit!) iuxta consuetu-
dinem nuptialis juris regni Bohemiae redimenda ab eadem.
Insuper ratione novae proximitatis, qua utrinque mutuo
se astrinxit ipse dominus Carolus marchio cum nobis et nostris
filis, nos e conuerso eidem ex sincerae dilectionis affectu
contra cunctos inimieos tenemur mutuo adiuuare, ita quod et
ipsius domini marchionis inimici nostri erunt et similiter
nostros inimicos ipse pro suis inimicis habebit et reputabit.
Nosque ex amore paternali et fraternali ipsorumque
affectioni filiali et similiter fraternali, nos et utrorumque
nostrorum filios mutua vicissitudine contra omnes insidiantes
ac rebellantes adiuuabimus; compositionibus tamen, inter
eundem regem Boemiae et suos filios praedictos, nosque et
similiter nostros filios, proxime literis, ut praedictum est supra,
in suis vigoribus permansuris.
Haec igitur omnia et singula et quodlibet praemissorum
prout de uerbo ad uerbum praesentibus sunt inserta, sub virtute
prius praestiti ad saneta Dei euaügelia iuramenti, attendere
et custodire promittimus ac firmiter ac inuiolabiliter obseruare.
In cuius gestae rei memoriam nostrum et praedictae
dominae reginae, consortis nostrae, sigilla ac etiam ipsius
domini Ludouiei sigillum, quo nunc utitur, duximus praesen-
tibus appendendum.
Actum et datum in Wisegrad, dominica Invocauit, a. D. 1338.
(Ludewig V. 487. — Chytil VI. 190. — Eml, IV.)
155. Foedus inter Carolum regem Ungariae et
Carolum marchionem Moraviae.
1338, 1. Martii.
Nos Carolus D. gr. rex Hungariae, tenore praesentium,
quibus expedit, significamus universis, memoriae commendamus,