Facsimile view
1101
— 166 —
Quibus castris et fortaliciis expugnatis et acguisitis, ipsa
penitus destruantur et bonis eorundem venditis laesis indilate
fiat emenda, nisi talia castra aut fortalicia terrarum confinia
contingerent; tunc enim dominorum arbitrio temporalium relin-
quatur, an ea magis destrui velint, aut potius, ipsis locatis
hominibus pacificis, ipsa pro se et terrarum defensione reser-
vare, prius damna passis satisfactione condigna praemissa,
Cum autem spoliatores quoscunque de uno regno ad aliud
ac ad terras nostrae dicionis aut principum nobis subjectorum
(quod absit) contingeret transire, spolia commissuri: volumus
et mandamus per eapitaneos utriusque partis, ipsos maleficos
per fora publice proclamari ae effieaciter impediri et (si fieri
poterit) detineri; alioquin dampna per huiusmodi spoliatores
facta ipsimet, in quorum munitionibus et apud quos reperti
fuerint, laesis de proprio infra duas (ut praemittitur) septi-
manas, resarcire tenebuntur et hoc ipsum quod ipsi spoliatores
in persecutione pati debebunt. Ipsi autem spoliatores in
regnis Boemiae et Poloniae praedictis ac in omnibus. nostris
et principum nobis subjectorum terris efficaciter sint pro-
scripti et in praedictis omnibus regnis atque terris pro
profugis habeantur, ut vox ipsorum tanquam funesta et reproba
eontra omnem hominem reputetur, donec nostrum utriusque
gratiam mereantur obtinere.
Ceterum volumus inviolabiliter ordinantes, quod cum
profugi seu spoliatores huiusmodi de uno regno ad aliud cum
spoliis vel sine spoliis accedunt, per terrigenas eiusdem regni,
ad quod fugiunt, in agnitione et in insequutione eorum se
invicem fideliter adjuvent. Alias ipsi, qui pro auxilio et juva-
mine in agitatione huiusmodi spoliatorum requisiti, inobedientes
fuerint et rebelles, nostrum amborum indignationem procul
dubio se noverint incursuros, et nihilominus iidem requisiti et
rebelles omnia damna inde sequuta, sine quavis difficultate,
persolvent eisdem, per quos fuerint super huiusmodi insecutione
(ut praemittitur) requisiti.
. Volumus etiam, ut haec nostra pacis ordinatio per decem
annos continue compurandos in suo robore immutabiliter et
inconcusse perseveret,