Facsimile view
1101
— 165 —
regnorum subditis et terrarum incolis de commodis salubriter
providetur. Eapropter terrarum pacem et tranquillitatem
nutrire pro viribus cupientes, ordinamus unanimiter et indis-
solübiliter observare debere volumus nos invicem et insolidum,
promittentes, quod si per aliquos homines principum nobis
utrobique subjectorum seu de terris eorundem aliqua dampna
parte ab utraque contingeret perpetrari, propter hoc pacis
unio inter nos concorditer facta non debet violari, sed in suo
robore perpetuis temporibus firmissime perdurare. Sane dis-
cordiae materia taliter perpetrata, aut dampna vel spolia
quaecunque hineinde per maleficos irrogata, per capitaneos
Vratislauiensem et Kalisiensem, Glogoviensem et Poznaniensem
inter se mutuo requisitos sine procrastinatione qualibet, prout
rationabile fuerit, dirimantur; ita tamen, quodsi de aliquo
dictorum regnorum aut de terris nostris et principum nobis
et alterutri subJectorum aliqua dampna aut spolia perpetra-
rentur, eapitanei Kalisiensis, Vratislaviensis et Poznaniensis,
Glogoviensis inter se ac vicissim tenebuntur intimare, ac ipse
capitaneus, sub quo talia sunt commissa, ipsos maleficos pro
justitia facienda statuere tenebitur in locis et civitatibus infra
scriptis, vid. capitaneus Vratislaviensis in Warthenberg et
capitaneus Kalisiensis in Ostrassov ac capitaneus Glogoviensis
in Frowstadt et capitaneus Poznaniensis in Kosezan a die
requisitionis ad duas septimanas indilate, et eundem seu
eosdem maleficos, si se ipse vel ipsi proprio juramento adhi-
bitis duobus testibus probis et honestis, de furto non suspectis,
non expurgaverint, ab eadem die per alias duas septimanas
per fidejussoriam cautionem parti adversae contentam eosdem
ad satisfactionem congruam et condignam compellendo.
Si vero talia spolia committentes domino suo vel capitaneo
in hoe inobedientes existerent et rebelles et ad mandatum
ipsorum de spolio sic commisso comparere aut satisfacere recu-
sarent:mox ipse dominus sive capitaneus, sub quo castra, fortalicia
aut possessiones habet, ipsa vallare et expugnare tenebuntur.
Et si per se ipsos ad id sufficere non valerent, ipse capita-
neus, sub quo spolia sunt commissa, ad ipsos et eadem ex-
pugnanda, prout melius poterit, etiam suis sumptibus adjuvabit.