EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

6. Homagium civitatis Gurzimensis Henrico regi praestitum.

1808, 21. Martii.

Quod nos serenissimo et carissimo domino, domino nostro Henrico, Bohemiae et Poloniae regi, duci Carinthiae et comiti Tirolis, et illustri dominae Annae Bohemiae et Poloniae reginae, consorti suae, ac futuris heredibus suis, si quos eis simul clementia divina donaverit, non coacti nec vi aut metu aliquo inducti, sed bona libera et spontanea voluntate nostra, omni fraude, dolo malo, occasione, causa et excusatione quibuslibet exelusis, praestitimus fidelitatis debitum sacramen- tum, promittentes nostro et heredum nostrorum nomine, quod ipsum dominum Henrieum et heredes suos futuros, si quos cum praedieta domina Anna regina nostra habuerit, quos exnunc reges Bohemiae et dominos nostros veros ac legiti- mos esse asserimus, pro nostris dominis habere perpetuo vo- lumus, et eis ac cuilibet ipsorum, qui pro tempore regno Bo- hemiae praefuerit, obsequi obedienter, prompte et fideliter, ipsisque astare et eos contra omnem hominem juvare, quanto- cumque et quotieseumque mandaverint, totis nostris viribus atque posse, et nihil contra ipsos aut eorum aliquem nun- quam occasione vel causa acceptare vel facere per nos vel alium aut alios, verbo vel facto, publice vel occulte.

In cujus promissionis nostrae testimonium praesentes litteras sigillo civitatis nostrae duximus sigillandas.

Datum in Gurzim a. D. 1308, Kal. April. Indictione VI. (Inter. Privilegia regis et regni Boemie, A, K. Goldast Supplem. XX, Emler II. 2172.)

*. Fridericus dux Austriae renuntiat Boemiae et Moraviae in favorem Heinrici regis electi. 1508, 14. Augusti.

Fridericus dux Austriae renuntiat omnibus juribus ,alles des rechts vnd der Anspruech, die er het oder gehaben mocht an dem Chunigrich zu Behem vnd an dem Lande ze Merhern von sines sel. vaters wegen, wilen Chunig Albrechts von Rom ... oder von sines brueders wegen, wilen Chunig Rudolfs von Behem, oder von deu Lantherren, oder von der



Text viewManuscript line view