— 15 —
posito Friderico duce Austriae, Rudolfi mortui fratre, vocatus est Hein-
ricus, dux. Karinthiae. (1307, 15. Aug.)
Nos Hinco de Przibislaws domino Heinrico, Bohemiae et
Poloniae regi, Karinthiae duci et comiti Tirolis, de fidelitate
sibi et heredibus suis futuris per nos servanda perpetuo
nostro et heredum nostrorum nomine praestitimus debitum
sacramentum, promittentes fide data nomine juramenti, quod
ipsi domino regi et heredibus suis perpetuo fideles et obedi-
entes esse volumus, niechilque contra eos umquam attempta-
bimus vel faciemus verbo vel facto, publice vel occulte, sed
potius ipsis adhaerentes eos toto posse contra omnem hominem,
quandocunque et quotiescunque nobis mandaverit, juvabimus
fideliter. Datum in Colonia a. D. 1307, VI. Nonis Oct.,
indict. VL
(Arch. ©. Wene. — Emler IL, 2148.)
5. Litterae nobilium Moraviae duci Austriae missae.
1307, 31. Augusti.
Nobiles marchionatus Moraviae significant litteris ddo. 81. Aug. 1307,
se recepisse a Friderico duce Austriae quoddam privilegium, quod nulli-
unde reperitur et cujus tenor penitus est ignotus. Verba litterarum quae
huc attinent, sunt sequentia:
Serenissimo principi et domino suo carissimo, D.Friderico,
duei Austriae et Styriae, domino Carniolae, Marchiae ac Portus-
Naonis, Joannes Olomucensis episcopus, necnon universitas
nobilium terrae Moraviae . . .
Mag. V. cum debita reverentia et honore ad uberes
gratiarum assurgimus actiones pro eo, quod nobiles terrae
nostrae, qui fuerunt in nostrae legationis officio nuper ad
Vestram Excellentiam deputati, in petitionibus Vobis ex parte
nostri propositis, gratiose fuistis ac favorabiliter inclinati ;
licet duae ex petitionibus, quae nostrae etiam insertae fuerant
literae, in privilegio nobis per Vestram Dominationem con-
cesso, non fuerint annotatae, quas tamen, prout de vestra
speramus clementia, facietis in indulto nobis privilegio appli-
cari ete.“ Datum Brunnae, Pridie Kal. Sept.
(Lichnowsky Gesch. des H. Habsbwyg II. — Chytil VI,
nddit. 14. — Bmler II. 2141.)