— 151 —
volentes, ne etiam per donationem terrae jam praedictae nobis
factam ipse dom. rex B. in quibuscunque causis aliqualiter
seducatur, harum serie promittimus firmiter et sincere ac
etiam astringi volumus, quod ipsum dom. regem et suos in
dietam civitatem Glogoviam st castra, oppida et fortalicia,
" quotienseunque et quandocunque opportunum fuerit, sine tamen
nostro ae nostrorum praejudieio et gravamine et extra, dimit-
tere promittimus et spondemus, nihilominus ipsum d. regem
contra suos adversarios sibi injuriantes in Boemia et Polonia
eum praedictis firmitatibus et nostris viribus promittimus
adjuvare.
In eujus rei . . .
Act. et dat. Wratislaviae a. D. 1337 in octava Innocentum.
(A. K. — Grünhagen I. 144, — Eml. IV. 368.)
138. Henricus dux Slesiae, dominus in Furstenberg
et Javor, unionem init cum Joanne rege et Carolo
marchione. |
1337, 6. Jan.
Nos Heinricus D. gr. dux Sleziae, dominus de Furstemberg
etin Jawer, ad universorum notitiam tenore praesentium volumus
pervenire, quod, quia cum illustribus prineipibus, dom. Joanne
B. rege ac comite L. necnon Karolo, marchione M., ejusdem
regis domini primogenito, sororiis nostris earissimis, ad pleni-
orem concordiae pervenimus unionem et talia eum ipsis colli-
gationis introivimus foedera, quod nos ipsos in regno B. seu
terra M. aliisque terris ipsorum Poloniae cum tota nostra
potentia, quotiens et quando eis necesse fuerit, fideliter adju-
vare contra ipsorum adversarios eis injuriari volentes, sub
propriis nostris dispendiis debeamus, ipsi vero in expensis
nobis tunc providere tenebuntur.
Si autem in dictorum dominorum obsequiis eum aliquo
rebelle vel rebellibus ipsorum bellum campestre in dictis terris
eorum inierimus, damna, quae nos sustinere contingeret, nobis
resarcire sunt astricti P sed ad eos lucra, quae reportaverimus,
pertinebunt.