uu — 146 —
regis ac suorum heredum cum suis pertinentiis liberam tra-
dere potestatem. Quod'si non fecerimus, extunc ipse dominus
rex et sui heredes ad maiorem cautelam exnunc prout extune
civitatem et castrum Welsperch, quae nune tenet, tenere
debebit inantea et etiam possidere, et nihilominus praefatus
Albertus de Rauchenstein a promisso captivitatis suae vinculo
absolvi non debebit, quousque praefatum castrum in Luntenburch
in praedicti domini regis et heredum suorum potestatem de-
ducatur. Quo castro Luntenburch disbrigato et in praefati regis
vel suorum heredum tradito, civitas cum castro Welsperch
praedicta ad manus dicti Alberti de Rauchenstayn et suorum
heredum redire debent, penitus absoluta, et nihilominus ipse
dietus A. de R. à promisso captivitatis liber debet esse pe-
nitus et solutus.
Act. et dat. in Ensa in die b. Dionysii a. D. 1336.
(Chyt. VIL. 189. — Eml. IV. 541.)
132. Alberti et Ottonis, ducum Austriae, promissio,
quod castrum Greyffenberch et castrum in Stein ?n
manus filii Joannis regis sunt daturi.
1336, 9. Octobr.
(А. К. — Chytil VII. 138, — Eml. IV. 842.)
133. Henricus, dux Slesiae, dominus de Furstenberg
et in Jawor, obligationem Zitaviae cum duobus castris
Joanni regi relaxat.
1337, 4. Januar.
Henricus dux, recipiens a Joanne rege civitatem Glogoviam et
terram totam cum vasallis etc. tenendam, utifruendam ad vitae suae
tempora et etiam possidendam, in recompensam relaxat obligationem
Zitaviae et castrorum Czynonis (Ojvín) et Rhonow, ei (Henrico duci) per
Joannem regem ratione dotis propter nuptias d. Agnetis, conthoralis
quondam ducis, in XIX millibus marc. factam, in hune modum, ut universi
civitatis Zitaviae cives castrorumque dictorum burgravii, homines et
vasalli territori ejusdem regi Boemiae faciant et praestent fidelitatis
homagium.
Est etiam constitutum, ut si Henricus dux liberis masculis post se
non relictis decesserit, civitas Zitavia ad regem Boemiae devolvatur; si
` А ‘ > \
/ \ «a S a AE _ p N
NE 6. K и No