— 142 —
Si autem liberos legitimos relinquere nos contingat, hii
feodales regni DB. perpetuis esse temporibus censebuntur,
quibus legitimam aetatem non habentibus praefatus dominus
rex B. eorum tutor erit legitimus et curator.
Renuntiantes in praemissis etc. etc.
Nos vero praefati domini ducis vasalli, puta Henricus
de Hugvicz, Hermannus de Peterswaldt, Henricus de Sthercz,
Rheinkerus de Pissowzhein, Joannes de Budow et Joannes de
Bussove, ac civitatum consules, puta Munsterberg, Reychen-
bach, Frankenstein, Strelitz et Kant, ad requisitionem dieti
domini nostri, ducis illustris, promittimus et volumus pro nobis
et civitatibus nostris omnia et singula praemissa et quodlibet
praemissorum per ipsum dominum nostrum Bolkonem facta,
grata, rata, firma et incommutabilia attendere et observare
et irrefragabiliter custodire. Promittentes etiam bona fide et
manu tactis evangeliis Dei, praedictis aut corum alicui ex
quavis causa, oecasione aut casu, de jure aut de facto, nullo
unquam tempore contraire, renuntiantes etc. eto.
Act. et dat. Strubingae... in festo decollationis b.
Joannis Bapt. a. D. 1336.
(Sommersberg I. 484. — Griinhagen II. 128, — Eml. TV. 326.)
127. Hildegerus de Nazzow et Metza conthoralis
ejus curiam in villa Dursdorf a Joanne rege in feudum
suscipiunt.
1336, 20. Sept.
(Pelzel, K. Karl IV. Urk. 18. — Chyt. VII, 90. — Emler'
IV. 329.)
198. Petitio Joannis regis in causa coronationis
reginae Boemiae.
1336, 27. Sept.
Joannes rex, intendens reginam Beatricem, conthoralem suam, Pragae
regali diademate facere solemniter coronari, Heinricum, sedis Mogun-
tinensis archiepiscopum, credens eum propter longam locorum distantiam
non posse solemnitati coronationis personaliter interesse, rogat, ut aucto-