— 140 —
Si vero res alias receperint vel captos quoscunque deti-
nuerint aut alia luera qualiacunque reportaverint, haec nostri
et ipsius d. arch. homines inter se juxta armaturam et perso-
narum numerum dividere tenebuntur.
Depactationes autem, si quae in terris marchionis et
adjutorum ipsius factae fuerint, nobis et ipsi d. arch. commu-
niter pertinebunt.
Si vero homines nostri hominibus arch. absentibus, ali-
quas munitiones, civitates seu castra acquisierint, illa nobis
absolute pertinere debebunt.
Sique per marehionem aut quemvis suum adjutorem
aliqua munitio, civitas sive eastrum ad ipsum arch. pertinens
vel pertinentes vallata vel vallatum fuerit, in eo casu nos
sibi, quanto poterimus fortiores, venire tenebimur et pro-
mittimus in suceursum.
Praeterea promittimus ipsi arch., ut si contingat nos
aliquam eum marchione et sibi adhaerentibus facere vel inire
concordiam sive treugas, easdem eum ipsis nisi de consensu
et consilio ipsius arch. et eo incluso eidem concordiae et
treugis, nullomodo faciemus.
„(Po Riedelii Cod. dipl, Brand, Eml. IV. 298.)
(15. Literae Bolkonis ducis Silesiae et domini in
Munstórberg, quibus terras suas Munsterberch, Reichen-
bach, Frankenstein, Sobotka, Patzkow ete. Joanni regi
in feudum offert, ab eoque per osculum et reassumpti-
onem bireti eas recipit, hoc adjeeto, quod deficiente ali-
quando maseula sobole ducatus ipse ad regnum Boemiae
devolvi debeat.
1336, 29. Augusti.
List Bolkuov knieZete slezského, že jest přijal od krále Jana českého
kniežetstvie své slezské se všemi městy i panováním jich pod manstvie
1336. (A. K.)
Illo tempore (1335) misit nos (Karolum) pater noster (rex Joannes) cum
pulchro exercitu super ducem Sleziae nom. Bolkonem, dominum Munster-
bergensem ; nam ille dux non erat princeps neque vasallus patris nostri
et regui Boemiae. Pater tamen noster acquisierat civitatem Wratisle-
viensem per d. Henrieum VIL, ducem Wratislaviensem, qui heredes non