Facsimile view
1101
%
— 134 —
Cum autem spoliatores quoscunque de regno nostro.
in terras quorumcumque principum feudalium domini regis
Boemiae memorati (quod absit) transire contingeret spolia
conmissuri: volumus et mandamus per prineipes et capitaneos
regni nostri eosdem efficaciter inpediri et si fieri poterit
detineri; alioquin dampna per spoliatores huiusmodi facta
ipsimet laesis de proprio resarcire debebunt. Ipsi autem spolia-
tores in regnis Boemiae et Poloniae et in omnibus terris
omnium principum regibus subiectis et adhaerentibus eisdem
effieaciter sint proscripti. Ipsi quoque eciam post factam
emendam de spoliis memoratis tamquam degeneres et infames
in conspectu omnium principum et bonorum penitus sint
abiecti et vox eorum tamquam funesta et reproba contra
neminem audiatur.
Illud etiam specialiter ordinamus et promittimus inviola-
biliter obseruare, quod quicumque notabiliter proseripti fuerint
vel in regno Hungariae, Poloniae aut Boemiae seu terris ali-
quibus principum eisdem subiectorum aut adhaerentium eisdem:
in omnibus dietis regnis et terris pro proseriptis haberi
debebunt, sic quod eum in aliquo locorum praenominatorum
aliquis talis. repertus fuerit, mox in ipsum tamquam in
hominem omni jure privatum ulcio ultima habeat exerceri.
In quorum omnium testimonium praesentem litteram fieri
et nostri sigilli munimine communiri.
Actum et datum in Wissegrado in Vngaria die Sanctae
Elizabeth a. D. 1335.
(Ludewig Reliquiae V, — Chyt. VII. 91, — Eml. IV. 223.)
119. Carolus Hungariae rex testatur renuntiati-
onem Poloniae.
1335, 19. Nov.
Nos Carolus D gr. rex Hungariae memoriae commen-
dantes, tenore praesentium significamus, quibus expedit, uni-
uersis, quod, quia illustris princeps, dominus Johannes, per
eandem rex Boemiae, frater noster carissimus, suas literas.
privilegiatas super renuneiatione iuris et tituli regis, regni