EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

iy

et illustribus Frederico, Leupoldo, Alberto, Henrico et Ottoni, suis fratribus, filis et principibus Nostris carissimis, quibus fraternae caritatis dulcedinem et affectum ostendere voluit in effectu, si ipsum, quod divina avertant auspicia, sine liberis masculis decedere contigerit, praenotatum regnum cum principatibus et dominiis antedictis eonferre, ex liberalitatis regiae beneficentia dignaremur.

Nos, quos ad ipsius Rudolfi. et aliorum fratrum promo- tionem votivam nominis et honoris exaltationem non solum aequitatis invitat ratio, verum etiam naturalis inducit affectus, ipsis paternae pietatis affectantes clementiam impertiri, pium praefati Rudolfi conceptum propositum approbantes multi- formiter et ejusdem instantiis (et) supplicationibus favorabiliter inclinati, praenotatum regnum Bohemiae eum principatibus, ducatibus, marcbionatibus, dominiis, terris, bonis, juribus, jurisdietionibus, honoribus et pertinetiis omnibus supra- scriptis ac universis et singulis aliis, quae memorati principes W. et W. quondam reges Bohemiae, ullo umquam tempore quocunque titulo tenuerunt, habuerunt aut etiam possiderunt, praefato Rudolfo et Friederico, suo et Leupoldi fratris sui absentis nomine, Alberto, Henrico et Ottoni fratribus, filiis Nostris carissimis, sj ipsum R.(quod absit) sine liberis masculis, heredibus legitimis, decedere contigerit, ad ejusdem regni Bohemiae principum, magnatum, baronum et nobilium preces humiles et consensum, concessimus, contulimus, donavimus, tradidimus, et ipsos ERudolfum, Fridericum, suo (et) fratris sui Leupoldis absentis nomine, Albertum, Henricum et Ottonem sceptro Nostro regali, cum hastarum vexillatarum porrectione et traditione, prout moris est, de eodem regno Bohemiae; principatibus, dominiis, bonis, juribus et universis aliis supra- dietis investivimus; nec non et ipsum regnum cum universis et singulis praenotatis eisdem fratribus Nostris filiis conce- dimus, conferimus, donamus, tradimus, et eosdem de ipsis omnibus et singulis praefatos Nostros filios praesentibus liberaliter investimus.

Volentes et ordinantes, ut praedictus Rudolfus et sui legitimi heredes masculi in ipso regno Bohemiae et universis



Text viewManuscript line view