— 126 —
tenore praesentium volumus publice devenire, quod cum ser.
princeps, dominus Johannes D. rex et illustris dominus Carolus
primogenitus ejus, marchio Moraviae, pro se et suis heredibus
praetendentes commodum et tranquillitatem regnorum Boemiae
et Poloniae ae regnigenarum et incolarum ipsorum nec non
contemplatione et intuitu serenissimorum principum, domini
Caroli Hungariae regis et dieti Kazimiri Poloniae regis, cupien-
tesque ipsis regnis et hominibus hinc inde salubri providere
remedio, quatenus provide animarüm et corporum periculis
salubriter obvietur, sponte ac libere renunciaverint omni iuri,
actioni, exceptioni, proprietati, dominio et titulo regni Poloniae
eis in eo competentibus, sub poena excommunieationis, promit-
tentes pro se et heredibus suis contra huiusmodi renuntiati-
onem et cessionem non contravenire aliqua occasione, ingenio,
facto pariter et sermone, prout in aliis eorum litteris plenius
continetur. Exceperunt tamen excipiuntque generosos principes,
dominos duces infra scriptos, vasallos eorum, cum eorum duca-
tibus, terris, bonis, dominiis et pertinentiis quibuscunque, quae
tempore praestiti homagii possiderunt et omni modo et forma,
quibus dieti domini duces ipsis dominis regi Boemiae et mar-
chioni Moraviae et eorum heredibus sive ipsorum dicioni
subiecerunt se,successores duces et ducatus eorum et dominia
cum appendentiis quibuslibet suis suo et heredum suorum
dominio totaliter reservantur. Exceperunt etiam terras Wrati-
slaviae et Glogoviae cum omnibus pertinentiis, districtibus et
dominio ad ipsam spectantibus quoquo modo. Domini autem
duces et ducatus praedicti hi sunt: domiui Boleslaus Ligni-
censis et Bregensis, Henrieus Saganensis et Crosnensis, Con-
radus Olsinensis, Johannes Stinaviensis Sleziae duces, Bolko
de Opol, Bolko de Falkenberg, Albertus de Strelitz, Wladislaus
Coslensis et Bytumiensis, Wenceslaus princeps Masoviae, dominus
in Plozk, Lesko de Rathbor, Joannes Oswentimensis et Wladi-
slaus de Teschin.
Nos itaque volentes favorem. et indissolubilem dilectionis
amicitiam inter praefatos dominos, regem Boemiae et mar-
chionem Moraviae et Poloniae, gratanter hine inde benevole
amplecti, promittimus pro ipso domino rege nostro Poloniae,