— 124 —
nobis tenebitur assignare; ita tamen, guod ipsa semper civitas
Lubin cum castro et territorio suo post nostrum obitum ad eundem
regem B. et heredes suos esse debebunt illico et libere devoluta.
Deinde ipse rex denuo per literas suas et tractatus
pridem in Wratislavia nobiscum habitos ratificare tenebitur
praeter Lubyn et quingentas marcas ponderis et numeri prae-
dictorum, de quibus ipse rex et heredes sui soluti erunt et
liberi, ex eo quod praedictus noster frater dux, Henricus
Saganensis, et heredes sui successionis in media parte terrarum
nostrarum, prout superius exprimitur, respectum obtinebunt.
Promittimus etiam omnia et singula praedicta bona fide
loco praestiti corporaliter iuramenti custodire, attendere et
infra hine et festum beati Martini proxime affuturum obser-
vare et effectualiter adimplere, nec contra ea venire vel
facere per nos, alium vel alios, de jure, consuetudine vel de facto ;
alioquin praefatae terrae nostrae ipso facto ad dictum dominum
regem et heredes suos debebunt esse devolutae ; de quibus terris
nostris ipse rex aut heredes sui se tune intromittere poterunt
et debebunt, recusatione, contradictione et impedimentis cessan-
tibus quibuscunque, renuntiantes in his omnibus et singulis
supradictis exceptioni doli mali, in factum actioni, beneficio
restitutionis in integrum, constitutioni, consuetudini, literis et
indulgentiis apostolicis, imperialibus vel a Romanorum regibus
impetratis vel impetrandis, vel omnibus aliis tam iuris canonici,
quam civilis auxilio, per quod nobis suffragium a dicto d. rege
et heredibus suis praeiudicium posset quomodolibet generari.
In quorum ete.
Actum et datum Prage a. D. 1335 septimo die Junii.
(Grünhagen 1. 138, ew archivo civ. Vratislav, — Chyt.
VIL 61, — Eml. IV. 165.)
113. Balduinus archiepiscopus Trevirensis literas Lu-
dovici Rom. regis 1314 IV. Dec. Joanni regi datas vidimat.
1335, 18. Augusti.
List Vidimus arcib. Balduina, kdež svědomí dává, kterak Ludvík římský
král zavazuje se Janovi, králi českému, pomocen býti proti všem a jeho při
všem, což předkové, králi čeští, držali, zachovati a zuostaviti. 13835. (A K)