EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

123

Et praedicta homagia seu fidelitatis juramenta ipse rex B., heredes et successores sui pro se perpetuo debebunt reti- nere, tali adiecta conditione, quod frater dux Henricus Saga- nensis et sui heredes iustam ipsorum portionem post mortem meam in praedietis terris nostris expectabunt, exceptis dun- taxat Frauenstadt et Lubin civitatibus cum universis districtibus

et dominio ipsorum, quae dicto d. nostro regi, heredibus et successoribus suis absolute et libere remanebunt.

Postquam autem vasalli, homines et burgenses praefati fidelitatis homagium seu iuramentum dicto regi et suis here- dibus fecerint: extunc statim ipse d. rex et sui heredes omnes praedictos vasallos, burgenses seu homines vel incolas ad nos remittere debet, eisdem praecipere et mandare, ut nobis prompte obediant, pareant et intendant tanquam ipsorum domino iusto . temporibus vitae nostrae nec a nobis unquam recedere seu deviare propter aliquam causam, quam ipse d. rex aut sui heredes nobis adinvenire possent modo quovis.

Promisimus etiam firmiter et tenemur dicto d. regi et suis heredibus, quod praefatos vasallos, homines et burgenses circa ipsorum jura debeamus favorabiliter conservare.

Praeterea dictus d. rex pro se et heredibus suis nobis sincere promisit, quod pro possessionibus nostris seu terris nunquam laborabit, sed potius easdem terras nostras a violen- tiis et iniuriis quorumcunque vitae nostrae temporibus tenebitur magnifice defendere et tueri.

Insuper si aliqui nobiles, burgenses aut incolae terrarum nostrarum homagium et fidelitatis iuramentum dieto d. regi B. aut heredibus suis facere renuerint et ipso praestito homagio nobis obedire nec promittere iterato nolent: extune ipse rex B. aut heredes sui et nos eosdem renitentes seu rebelles vi compellere tenebimur ad praedictum homagium et fidelitatem dieto d. regi et obedientiam nobis faciendam.

Et si nos praedietam ciuitatem Lubin infra quadriennium continuum exsoluere potuerimus, in huiusmodi exsolutione subsidium ipse rex tertium denarium nobis dare tenetur. Si autem ipse rex aut sui heredes ipsam prius exsoluerent, extune datis sibi per nos duabus partibus civitatem eandem



Text viewManuscript line view