— 122 —
Nos vero, praedicti Spieimirus castellanus Cracouiensis,
Mistuijus Sandomiriensis, Nicolaus Cracouiensis palatini, Petrus
Sandomiriensis, Mistigneus Radomensis castellani, Criuosandius
Cracoviensis et Henricus Sandomiriensis subcamerarii, man-
datis gloriosi domini nostri Kazimiri D. gr. illustris Poloniae
regis, volentes obedire praedictis omnibus interfuimus, et in
testimonium sufficientissimum praesentibus nostra sigilla du-
ximus appendenda. Datum et actum anno, die et loco antedictis.
(Chytil VIL, 41. — Eml. IV, 164.)
112. Conventio inter Joannem ducem Stinaviensem
et regem Joannem de subjectione terrae ducalis.
1335, 7. Junii.
Nos Johannes D. gr. dux Sleziae et dominus Stinaviae,
praesentibus publice recognoscimus et fatemur, quod nos cum
magnifico et excellente principe, domino nostro Joanne, rege
B., et cum inclyto domino Carolo, primogenito dicti domini
regis, marchione Morauiae, conuenimus amicabiliter et singulas
causas concordavimus, in hoo videlicet, quod ipsi civitatem
Frauenstadt et districtum eum omnibus suis nobilibus, burgen-
sibus et juribus, dominiis, oppidis, castris, vasallis et perti-
nentiis, quibus ea prius possidebamus, et qui duci Conrado,
fratri nostro, homagium praestiterunt, ab eodem fratre nostro
tenentur iterato disbrigare, et hoe facere infra hinc et festum
sancti Michaelis proxime affuturum. Et quando ipse rex ac
marchio M. praedictam civitatem Frauenstadt eum pertinentiis
suis praedictis ab homagio facto, ut dietum est, nobis disbri-
oaverint et etiam potestati nostrae assignaverint, nec non
quadringentas marcas polonicalis ponderis, XLVIII grossos pro
marca qualibet computando, infra hine et dietum festum S.
Michaelis nobis satisfecerint: tune nos statim praefato domino
regi B. heredibus et successoribus suis ordinabimus et faciemus
et effectualiter procurabimus fieri homagium et fidelitatis
iuramentum perpetuo per vasallos et burgenses civitatum
Stinaviae, Frauenstadt, Gore, Lobyn, Lynda, Polchowitz,
Colowen cum castris et pertinenciis uniuersis et alios incolas
terrarum nostrarum uniuersos.